|
Ad ostendendum autem quod spiritus sanctus a patre procedat et
filio, primo sumendum est quod etiam ab ipsis errantibus negari non
potest, cum expresse auctoritate Scripturae probetur: quod scilicet
spiritus sanctus sit spiritus filii. Dicitur enim ad Galat. IV,
6: quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda
vestra clamantem, abba, pater; et Rom. IIII, 9: si quis
spiritum Christi non habet, hic non est eius; et actuum XVI, 1:
cum venissent Misiam, tentabant ire in Bithyniam; et non permisit
eos spiritus Iesu. Dicitur etiam I Corinth. II, 16: nos
autem sensum Christi habemus; quod de spiritu sancto necesse est
intelligi, ut patet per ea quae ab apostolo praemittuntur. Nominatur
etiam spiritus sanctus, spiritus veritatis, Ioan. XV, 26, ubi
dicitur: cum venerit Paraclitus, quem mittam vobis a patre, spiritum
veritatis et spiritus vitae, Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae
in Christo Iesu; unde cum filius de se dicat, Ioan. XIV, 6:
ego sum via, veritas et vita, concludunt doctores Graecorum, quod
sit spiritus Christi; quod similiter adstruunt ex hoc quod habetur in
Psal. XXXII, 6: verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu
oris eius omnis virtus eorum. Nam os patris filius dicitur, sicut et
verbum. Sed ne aliquis posset dicere, quod alius sit spiritus qui a
patre procedit, et alius qui est filii, ostenditur ex Scriptura,
quod idem spiritus sanctus sit patris et filii. Nam Ioan. XV,
11, simul dicitur: spiritus veritatis et qui a patre procedit; et
Rom. VIII, 9, postquam dixerat: si spiritus Dei habitat in
vobis, statim subiungit: si quis spiritum Christi non habet, ut
ostendat eundem esse spiritum patris et filii. Unde Basilius dicit
contra Eunomium, postquam praedicta verba apostoli induxerat: ecce in
patre et filio, et patris et filii, unum spiritum vidit, scilicet
apostolus; et Theodoretus dicit super Epist. ad Rom., exponens
idem verbum apostoli: communis est patris et filii spiritus sanctus.
Quaerendum est ergo, quomodo spiritus sanctus sit spiritus filii, vel
spiritus Christi. Potest autem aliquis dicere, quod est spiritus
Christi quasi in homine Christo plenarie inhabitans, secundum illud
Luc. IV, 1: Iesus plenus spiritu sancto regressus est a
Iordane; de cuius plenitudine nos omnes accepimus, ut dicitur Ioan.
I, 16. Haec autem responsio sustineri non potest, ut scilicet hac
tantum ratione spiritus sanctus spiritus Christi dicatur. Invenitur
enim a doctoribus Graecorum, quod spiritus sanctus sit naturalis
spiritus filii. Dicit enim Athanasius in sermone III Nicaeni
Concilii: sicut in Christo vivit nostra natura deifice, et ipse in
ea regnat; ita et nos in suo naturali spiritu simus, vivamus et
regnemus. Idem in epistola ad Serapionem: accepistis spiritum
adoptionis, idest naturalem spiritum de natura naturalis filii. Et
Cyrillus dicit super Ioan.: existit siquidem filius in proprio
genitore, habens in se ipsum gignentem se. Et sic patris spiritus,
veraciter et naturaliter filii videtur et est spiritus. Spiritus autem
non est naturalis Christo secundum humanitatem, quia non pertinet ad
naturam humanitatis, sed gratis a Deo in natura humanitatis
effunditur. Non igitur potest propter hoc dici spiritus filii, quia
Christum excellenter replevit secundum humanitatem. Item Athanasius
dicit in sermone de incarnatione verbi, quod ipse Christus mittebat
spiritum e sursum sicut Deus filius, et ipse deorsum accipiebat
spiritum ut homo. Ex ipso igitur in ipsum habitat de divinitate eius,
in humanitate eiusdem. Non solum ergo spiritus sanctus est spiritus
Christi quia humanitatem eius replevit, sed magis quia est ex
divinitate ipsius. Potest autem aliquis dicere, quod spiritus sanctus
est filii secundum deitatem, sicut a filio Dei datus et missus, non
autem sicut a filio personaliter et aeternaliter existens. Sed hoc
etiam stare non potest. Dicit enim Cyrillus super Ioannem: proprius
est spiritus sanctus Dei et patris; sed non est minus ipsius Dei
filii, non tanquam alius et alius spiritus. Idem dicit in
exhortatorio sermone ad Theodosium imperatorem: spiritus sanctus sicut
est proprius patris, a quo procedit; sic et in veritate est et ipsius
filii. Si ergo patris est, non solum quia ab ipso temporaliter datur
et mittitur, sed etiam quia ab ipso aeternaliter existit; eadem etiam
ratione et filii erit, quasi ab eo aeternaliter existens. Item
Cyrillus dicit super Ioan. Veracissimus fructus essentiae ipsius
filii existit ipse spiritus; est igitur filii, quasi a filio essentiam
habens. Patet ergo quod ex hoc quod spiritum sanctum spiritum Christi
confitentur, necesse est quod ulterius dicatur esse a filio ab
aeterno.
|
|