|
Ad hoc etiam facit quod in eisdem auctoritatibus
continetur, quod de essentia filii spiratur spiritus sanctus. Dicit
enim Athanasius in sermone Nicaeni Concilii: de essentia ipsius
verbi adoramus spiramen spiritum coaeternaliter spiratum Deum; et in
eodem: Deus filius ex sua essentia spiravit spiritum sanctum; et in
epistola ad Serapionem: haeretici a filio sunt exheredati, quia ab
eius essentia essentialiter Deum spiratum non recipiunt spiritum
sanctum; et in eadem quasi exponens quod dicit ex sua essentia, idest
ex se essentia, sic dicit: filius natus a patre in se patris naturam
tenens, equidem nomen non paternitatis, sed communicabilitatis cum
ordine naturae servavit, ut ex se sua essentia non filium gignitive,
sed spiritum sibi per omnia aequalem Deum et coaeternum spiraret; et
hoc quidem multoties in eius verbis habetur. Ex quo patet quod cum
dicitur spiritus sanctus spiratus esse a filio, non potest referri ad
processionem temporalem tantum, sed ad aeternam, secundum quam
spiritus sanctus a filio essentiam divinam accepit.
|
|