|
Utuntur autem et praedicti doctores ad processionem spiritus
sancti a filio ostendendam, verbo profluxus. Dicit enim Athanasius
in sermone Nicaeni Concilii, ex persona Christi loquens: mitto
apostolos in mundum non in virtute hominis, sed in virtute spiritus
sancti ex mea usia profluentis; et in eodem sermone: si non ita
credendum est de spiritu sancto, et praedicandum, quod sit veritas
patris et filii coessentialis utrique, de eorum essentia profluens;
quomodo in divino symbolo salutiferi Baptismatis salvator Deus filius
sibi et patri cooperantem salutem nostram connumeraret? Et in epistola
ad Serapionem dicit: spiritus sanctus coessentialem patri filium,
cuius ipse erat spiritus, et eidem coessentialis, ipse tanquam de
essentia eius profluens Deus, per patres Nicaenos credi et praedicari
fecit. Et Cyrillus dicit in libro thesaurorum: quando spiritus
sanctus in nobis effunditur, configuratos demonstrat nos Deo:
profluit enim a patre et filio. Ex quo etiam habetur quod spiritus
sanctus ab aeterno est a filio tanquam ab ipso essentiam habens.
|
|