|
Ex auctoritatibus etiam eorundem habetur quod filius
deoriginat spiritum sanctum. Dicit enim Athanasius in sermone
Nicaeni Concilii, quod ipse filius ex se naturaliter et
coaeternaliter ut est Deus, deoriginat spirando spiritum; et in
epistola ad Serapionem dicit, quod filius in spiritu a se deoriginato
naturaliter operatur tanquam in sua propria virtute. Quod non videtur
convenienter ad temporalem processionem trahi posse: nam ab illo
deoriginatur aliquis a quo habet suum esse. Deoriginare enim est
originem alicui dare.
|
|