|
Habetur etiam ex auctoritatibus eorundem quod filius sit
fons spiritus sancti. Dicit enim Athanasius in sermone Nicaeni
Concilii: sicut spiritus est in filio, sicut fluvius in fonte: et
filius est in patre sicut splendor in sole gloriae per naturam: sic per
gratiam spiritus sancti electi sunt in patre et filio. Et in epistola
ad Serapionem dicit: est equidem filius apud patrem fons et lux;
cuius fontis et lucis spiritus sanctus est verus fluvius, et splendor
aeternae gloriae. Et in eadem epistola dicit: non enim spiritus
sanctus operatur in Deo Christo verbo, suo scilicet naturali fonte;
et infra: genitus filius et fons spiritus sancti utrumque in se
continet, patrem scilicet, et spiritum, quorum ipse medium ordinem
tenet: et idem Athanasius in sermone de incarnatione verbi dicit:
David psallit dicens: quoniam apud te est fons vitae: quoniam
siquidem apud patrem filius est fons spiritus sancti. Ex quo etiam
habetur quod filius sit principium spiritus sancti sicut a se
aeternaliter existentis.
|
|