|
Volunt autem quidam adversarii veritatis post tot
testimonia, verae fidei confessioni resistere, dicentes, quod
spiritus sanctus quamvis probetur esse, existere, spirari, emanare et
profluere a filio, non tamen est concedendum quod a filio procedat.
Hoc enim in nulla praemissarum auctoritatum continetur, neque etiam in
auctoritate sacrae Scripturae, quae spiritum sanctum a patre dicit
procedere, patri in hoc filium non adiungens, cum dicitur Ioan.
XV, 26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre,
spiritum veritatis, qui a patre procedit. Ostendendum est ergo quod
ex praemissis de necessitate sequitur quod spiritus sanctus procedat a
filio. Verbum enim processionis inter omnia quae ad originem
pertinent, magis invenitur esse commune, et minus modum originis
determinare. Quidquid enim quocumque modo est ab aliquo, secundum
consuetum modum loquendi ab ipso procedere dicimus: sive sit ab eo
naturaliter, sicut Petrus dicitur a suo patre processisse sive
emissive, sicut spiramen procedit a spirante, sive effluxive, sicut
fluvius procedit a fonte; sive artificialiter, sicut domus procedit ab
artifice; sive localiter tantum, sicut sponsus dicitur de thalamo
procedens. Non autem quidquid est ab alio quocumque modo, potest dici
vel spirari, vel generari, vel fluere, vel emitti. Et propter hoc
verbum processionis origini divinarum personarum maxime est accommodum:
quia, sicut supra dictum est, divina per communia melius quam per
specialia designantur. Ex quolibet igitur eorum quae ostensa sunt,
scilicet quod spiritus sanctus existit a filio, vel fluit, vel
spiratur, vel emanat, de necessitate concluditur, quod spiritus
sanctus a filio procedat.
|
|