|
Item Cyrillus in expositione Nicaeni symboli dicit:
coessentialis est spiritus patri et filio, et profluit, hoc est
procedit tanquam a fonte, ex Deo et patre. Ex quo habetur quod idem
est in divinis personis profluere et procedere. Spiritus autem sanctus
profluit a filio, ut supra ostensum est. Ergo a filio procedit. Hoc
autem magis confirmatur ex hoc quod in epistola Nestorio directa
dicit, quod Christus est veritas, et spiritus sanctus profluit ab eo
sicut ex Deo et patre. Si ergo idem est ipsum profluere a patre quod
procedere, etiam per hoc quod a filio profluit, ostenditur ab eodem
procedere. Item Gregorius Nazianzenus in sermone de Epiphania:
spiritus sanctus unde est, inde procedit. Est autem a filio, sicut
probatum est. A filio igitur procedit. Item Cyrillus dicit super
Ioelem: spiritus sanctus est proprius ipsius Christi, et in ipso et
ex ipso, quemadmodum et ab ipso intelligitur Deo et patre. Et
maximus monachus in sermone de candelabro et septem lucernis: spiritus
sanctus quemadmodum per naturam existit a Deo patre secundum
essentiam, sic et a filio secundum naturam et essentiam existit
veraciter, tanquam ex patre per filium procedat Deus: intelligitur
autem et est ex patre sicut ab ipso procedens. Ergo est a filio sicut
ab ipso procedens. Item Athanasius dicit in epistola ad Serapionem:
quemadmodum filius se habet ad patrem ordine naturae, ita et spiritus
sanctus se habet ad filium. Et in eadem epistola dicit, ex persona
filii loquens: eundem ordinem et eandem naturam habet spiritus ad me
filium, ut sit Deus de Deo, quem ordinem et quam naturam habeo ego
ad patrem, ut sim Deus de Deo. Item Basilius contra Eunomium:
sicut filius se habet ad patrem, eodem modo spiritus sanctus se habet
ad filium. Filius autem hoc modo se habet ad patrem sicut ab eo
procedens; dicit enim filius, Ioan. VIII, 42: ego ex Deo
processi et veni. Ergo et spiritus sanctus procedit ex filio. Sed et
ipso verbo processionis utitur Epiphanius in Lib. de Trinitate,
dicens: secundum quem modum nemo novit patrem nisi filius, neque
filium novit quis nisi pater; sic audeo dicere, neque spiritum novit
quis, nisi pater et filius, a quo accipit, et a quo procedit. Et
Athanasius in symbolo dicit: spiritus sanctus a patre et filio, non
factus nec creatus nec genitus, sed procedens.
|
|