|
Considerandum est etiam, quod eisdem rationibus utuntur
doctores Graecorum ad ostendendum processionem spiritus sancti a filio
quibus et utuntur Latini doctores. Argumentatur enim Anselmus in
Lib. de processione spiritus ad ostendendam processionem spiritus
sancti ex hoc quod pater et filius sunt unius essentiae. Ex quo
sequitur quod pater et filius non differant ab invicem nisi in hoc quod
hic est pater, et ille filius. Habere autem spiritum sanctum ex se
procedentem non pertinet ad rationem paternitatis, neque ad rationem
filiationis. Non enim ex hoc pater dicitur pater, quod spiritus
sanctus ab eo procedit; neque filiationi repugnat quod habeat ex se
spiritum procedentem. Relinquitur ergo quod habere ex se spiritum
procedentem, est commune patri et filio. Et similiter Niceta super
Ioannem sic argumentatur: ex quo filius omnia quae patris sunt,
essentialiter habet, habet et spiritum; et Cyrillus dicit in Lib.
thesaurorum: vere spiritum Christi et spiritum patris apostolus dixit
esse unum, et non plures: quoniam omnia quae sunt patris, veraciter
et proprie transeunt secundum naturam in vero filio. Ex hoc autem
patet quod cum dicitur in Evangelio, spiritus sanctus a patre
procedere, datur intelligi quod procedat a filio, licet in Evangelio
non addatur. Ea enim quae essentialiter dicuntur de patre et filio,
dicta de patre, oportet quod intelligantur de filio, etiam si cum
exclusione dicatur; sicuti cum dicitur Ioan. XVII, 3: ut
cognoscant te solum Deum verum; et I Tim. VI, 15: quem,
scilicet Christum, suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex
regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem.
Intelliguntur enim huiusmodi et de filio verificari ea ratione, quia
filius et pater secundum essentiam unum sunt, secundum quod dicitur
Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus. Cum ergo habere spiritum
ex se procedentem, sit commune patri et filio, sicut ea quae
essentialiter dicuntur, ut ex dictis patet; cum dicitur in
Evangelio, spiritus sanctus a patre procedere, intelligendum est quod
procedat a filio. Eadem ratione cum in symbolo a patribus edito dictum
est quod spiritus sanctus procedat a patre, intelligi oportet quod
procedat et a filio; sicut cum in eodem symbolo dicitur de patre quod
sit omnipotens, et visibilium et invisibilium factor, oportet quod et
de filio intelligatur.
|
|