|
Similiter autem patet ex auctoritate sacrae Scripturae quod
filius mittit spiritum sanctum. Dicitur enim Ioan. XV, v. 26:
cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, etc., et
XVI, 7: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos. Si
autem abiero, mittam eum ad vos. Habetur etiam ex auctoritate
Scripturae, quod pater dat spiritum sanctum: Ioan. XIV, 16:
ego rogabo patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. Sed quod et
filius det eundem spiritum sanctum patet; dicitur enim Ioan. XX,
v. 22, quod post resurrectionem dominus discipulis insufflavit, et
dixit eis: accipite spiritum sanctum; quod etiam Athanasius
confitetur in sermone Nicaeni Concilii, dicens ex persona filii
loquens: quomodo erunt consummati ipsi, nisi ego verbum tuum
consummem, idest perfectum assumam, et perficiam in me hominem, et
eis mihi aequalem per omnia mihi cooperantem donem spiritum sanctum?
Et idem in epistola ad Serapionem: hunc spiritum sanctum a filio te
recepisse credo, o sancte consacerdos. Dicit autem idem Athanasius
in eadem epistola: hic est ordo naturae divinae a patre in filio: ut
qui a nullo est, a nullo mittatur; et qui est ab alio, in nomine suo
non veniat, sed in nomine illius a quo existit. Ita et spiritus
sanctus, qui a se non est, a se venire non debuit; sed in nomine
illius a quo est, et a quo habet ut hypostasi sit Deus: quemadmodum
de eo dicit filius: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater in
nomine meo. Patet ergo quod ex hoc quod spiritus sanctus mittitur a
filio, sequitur quod a filio existat aeternaliter, et ab eo habeat
quod sit Deus. Item Niceta dicit super Ioan. V: non alia
proprietate pater mittit spiritum, qua proprietate non mittat filius;
vel aliqua alia proprietate filius mittit spiritum qua, non mittit et
pater. Ex quo patet quod eadem proprietate et ratione pater et filius
mittunt spiritum sanctum. Si ergo pater mittit spiritum quasi ab ipso
aeternaliter existentem; et similiter filius spiritum sanctum mittet
quasi de se aeternaliter existentem. Item Athanasius dicit in sermone
Nicaeni Concilii, ex persona filii loquens: sicut me perfectum
genuisti Deum, et perfectum me assumere fecisti hominem; sic ex te et
ex mea essentia da eis perfectum spiritum sanctum. Idem dicit in
epistola ad Serapionem: sicut in filio Dei nostra sibi unita manet
natura, quam de nobis assumpsit; ita et ipse manet in nobis per suum
spiritum coessentialem sibi, quem de sua essentia essentialiter spirat
et donat nobis. Idem dicit in sermone de incarnatione verbi, quod
datus est spiritus sanctus discipulis de plenitudine deitatis. Item
Niceta super Ioan. dicit: filius spiritum sanctum ex se dat ut
pater. Ex quibus omnibus accipitur quod non solum sic dicitur spiritus
a filio dari vel mitti, inquantum donum gratiae, per quod spiritus
sanctus nos inhabitat, est a filio; sed inquantum ipse spiritus
sanctus est a filio. Impossibile est enim quod donum gratiae, cum sit
quoddam creatum, sit ex essentia filii, sed spiritus sanctus
coessentialis est filio: unde de essentia filii dari potest vel mitti.
Item a nullo potest dari nisi quod eius est. Spiritus ergo sanctus ab
eo datur cuius est, sicut habetur I Ioannis IV, 13: in hoc
cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quia de spiritu
suo dedit nobis. Si ergo filius mittit vel dat spiritum sanctum,
oportet quod sit spiritus eius. Ex hoc autem quod est spiritus eius,
sequitur quod ab eo sit aeternaliter, sicut ostensum est. Ex hoc ergo
quod filius mittit vel dat spiritum sanctum, sequitur quod ab eo
similiter aeternaliter existat.
|
|