|
Ostenditur etiam ex dictis dictorum patrum, quod spiritus
sanctus a filio distinguitur per hoc quod ab eo est. Dicit enim
Gregorius Nyssenus: dogma faciens de deitate, incommutabilem esse
naturam divinam confitemur, et differentiam quae est secundum causam et
causatum, non negamus; idest, secundum principium et quod est de
principio, ut supra expositum est. Et postea subdit: item aliam
differentiam intelligimus: unum nempe propinquum ex primo, scilicet
filium ex patre; alium autem ex propinquo et ex primo, spiritum
scilicet ex filio et ex patre. Patet ergo quod per primam differentiam
spiritus sanctus et filius a patre distinguuntur; per secundam autem
distinguitur spiritus sanctus a filio; quia scilicet filius a patre
procedit, non per spiritum, sed spiritus sanctus per filium. Sicut
et Richardus de s. Victore in V de Trinitate, ostendit duarum
processionum differentiam per hoc quod filius procedit ab uno tantum,
spiritus vero sanctus a duobus. Relinquitur ergo secundum utriusque
sententiam quod filius et spiritus sanctus ab invicem non
distinguerentur, si unus ab alio non esset.
|
|