|
Item distinctio personarum oportet quod sit secundum aliquem
ordinem, qui est ordo naturae, ut Augustinus dicit. Unde et ordinem
personarum distinctarum Athanasius in epistola ad Serapionem catenae
assimilat, dicens: equidem qui caput catenae trahit, medium et aliam
extremitatem trahit; sic et qui in spiritum blasphemat, tertiam
personam; et in filium medium, et in patrem extremum, idest
principium caput catenae trini discreti inconfusi ordinis divini
blasphemat; sicut et e converso qui spiritum credit et recipit Deum,
recipit et filium cuius et a quo est: sicut qui tenet unum caput
catenae ad se trahens, medium eius tenet, et per medium aliud caput
apprehendit. Et propter hoc etiam in eadem epistola idem dicit, quod
spiritus Paraclitus terminus trini beati et superessentialis divini
ordinis, infallibiliter terminat proprium finem in se sua hypostasi,
sicut et pater tenet ipsius ordinis caput et fontale principium
imprincipiatus ipse. Medium autem extremitatum ordinis veraciter tenet
filius inter patrem scilicet et spiritum. Et paulo post: pater a se
principio trini ordinis divini per medium filium genitum terminat ipsius
ordinis finem naturali proprietate in tertio spirato spiritu. Cyrillus
etiam dicit in Lib. thesaurorum: spiritum sanctum ex filio secundum
naturam existentem, et ab ipso ad creaturam missum, renovationem
Ecclesiae operantem, et terminum sanctae Trinitatis existentem; et
concludit: si hoc ita est, Deus ergo ex Deo filio spiritus sanctus
est. Si enim spiritus sanctus non esset a filio, non magis spiritus
sanctus esset terminus Trinitatis quam filius; nec ordo Trinitatis
assimilaretur catenae, sed magis triangulo. Hanc etiam rationem
tangit Richardus de s. Victore in V de Trinitate: ubi ostendit,
quod in divinis personis non potest esse nisi una sola a qua non
procedat divina persona; nec etiam possunt esse duae personae quae sint
ab una sola persona. Utrumque enim praedicto ordini, qui in divinis
personis attenditur, repugnaret: quorum tamen utrumque oportet poni,
si spiritus sanctus a filio non procederet. Hunc etiam personarum
divinarum ordinem Cyrillus in Lib. thesaurorum ostendit sub alia
similitudine ex auctoritate Scripturae assumpta, quae spiritum sanctum
digitum Dei nominat in Evangelio, cum dicit: si in digito Dei
eiicio Daemonia; loco cuius in alio Evangelio dicitur: si in spiritu
Dei et cetera. Filius autem dicitur brachium patris, Isai. LI,
9: induere fortitudine brachium domini. Dicit ergo: sicut brachium
et manus naturaliter a corpore innatum et propagatum existit, et de
manu naturaliter provenit digitus; ita a Deo patre naturaliter filius
brachium, et manus eius generative deoriginatur Deus de Deo; et ab
ipso filio tanquam a naturali manu patris naturaliter producitur
profluens spiritus sanctus dictus digitus. Concludi ergo potest quod
spiritus sanctus sit a filio, per rationes uniformiter a doctoribus
Latinis et Graecis prolatas.
|
|