|
Quia vero inter disputantes plerumque contradictio accidit
circa aliqua quae non sunt de necessitate salutis, ne aliquis opinetur
non esse de necessitate fidei per quam salvamur, credere spiritum
sanctum esse a filio, ostendendum est per auctoritates doctorum
Graecorum, hoc esse de necessitate fidei et salutis. Dicit enim
Athanasius in epistola ad Serapionem: iuxta quod mandat apostolus:
haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita. Etiam
si quos videris cum Elia volantes per aera, et cum Petro et Moyse
sicco pede calcantes maria; nisi spiritum sanctum profiteantur Deum
naturaliter ex Deo filio existentem, sicut et filium naturaliter Deum
genitum aeternaliter ex Deo et patre existentem, ut nos profitemur:
eos non recipias. Et iterum: blasphemantibus et negantibus spiritum
sanctum Deum esse de natura Dei filii, non communices. Item
Cyrillus dicit in libro thesaurorum: necessarium salutis nostrum est
confiteri spiritum sanctum de essentia filii existere, tanquam ex ipso
secundum naturam existentem. Item Epiphanius in libro de Trinitate:
te ipsum alienas a gratia Dei, cum non recipis a patre filium, neque
spiritum sanctum a patre et filio dicis. Patet igitur quod nullo modo
sunt tolerandi qui spiritum sanctum a filio procedere negant.
|
|