|
Similis autem error est dicentium Christi vicarium,
Romanae Ecclesiae pontificem, non habere universalis Ecclesiae
primatum, errori dicentium, spiritum sanctum a filio non procedere.
Ipse enim Christus Dei filius suam Ecclesiam consecrat et sibi
consignat spiritu sancto quasi suo charactere et sigillo, ut ex supra
positis auctoritatibus manifeste habetur. Et similiter Christi
vicarius suo primatu et providentia universam Ecclesiam tanquam fidelis
minister Christo subiectam conservat. Ostendendum est ergo ex
auctoritatibus Graecorum doctorum, praedictum Christi vicarium in
totam Ecclesiam Christi potestatis plenitudinem obtinere. Quod enim
Romanus pontifex successor Petri et Christi vicarius, sit primus et
maximus omnium episcoporum, canon Concilii expresse ostendit, sic
dicens: veneramur secundum Scripturas et canonum definitionem
sanctissimum antiquae Romae episcopum, primum esse et maximum omnium
episcoporum. Hoc autem auctoritati consonat sacrae Scripturae, quae
inter apostolos Petro attribuit primum locum tam in Evangeliis quam in
actibus apostolorum. Unde dicit Chrysostomus super Matth., super
illud, accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: quis maior est in
regno caelorum? Quoddam humanum scandalum conceperunt, quod in se
occultare iam non poterant, et tumorem cordis non sustinebant, in eo
quod viderant Petrum sibi praeferri et praehonorari.
|
|