|
Ostenditur etiam, quod praedictus Christi vicarius in
totam Ecclesiam Christi universalem praelationem obtineat. Legitur
enim in Chalcedonensi Concilio, quod tota synodus acclamavit Leoni
Papae: Leo sanctissimus, apostolicus et oecumenicus idest
universalis, patriarcha per multos annos vivat. Et Chrysostomus
super Matth.: filius, quae patris est et ipsius filii, potestatem
Petro ubique terrarum concessit, et homini mortali omnium quae in
caelo sunt, dedit auctoritatem, dando eidem claves ad hoc ut
Ecclesiam ubique terrarum amplificet. Et super Iohannem in omelia
LXXXV: Iacobum localiter in loco terminat, Petrum autem totius
orbis ordinat magistrum et doctorem. Idem super actus apostolorum:
Petrus a filio super omnes quae filii sunt, potestatem accepit, non
ut Moyses in gente una, sed in universo orbe. Hoc etiam trahitur ex
auctoritate sacrae Scripturae; nam Petro indistincte oves suas
Christus commisit, dicens, Ioan. ult.: pasce oves meas; et
Ioan. X, 16: ut sit unum ovile et unus pastor.
|
|