|
Habetur etiam ex praedictorum doctorum auctoritatibus quod
Romanus pontifex habeat in Ecclesia plenitudinem potestatis. Dicit
enim Cyrillus patriarcha Alexandrinus in libro thesaurorum: sicut
Christus accepit a patre dux et sceptrum Ecclesiae gentium ex Israel
egrediens super omnem principatum et potestatem, et super omne
quodcumque est, ut ei genu cuncta curventur, plenissimam potestatem;
sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit; et infra:
nulli alii quam Petro Christus quod suum est plenum, sed ipsi soli
dedit; et infra: pedes Christi humanitas est, ipse homo, cui tota
Trinitas plenissimam dedit potestatem; quem unus trium assumpsit et in
unitate personae, transvexit ad patrem super omnem principatum et
potestatem, ut adorent eum omnes Angeli Dei; quem totum dimisit per
sacramentum et potestatem Petro et Ecclesiae eius. Et Chrysostomus
dicit ad consulta Bulgarorum, ex persona Christi loquens: ter te
interrogo, an me diligas, quia ter me tepidus et timidus negasti.
Nunc autem reductus, ne credant te fratres gratiam et clavium
auctoritatem amisisse, quia amas me, coram ipsis tibi iam confirmo
quod meum est plenum. Hoc etiam trahitur ex auctoritate Scripturae;
nam dominus, Matth. XVI, 19, universaliter Petro dixit:
quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
|
|