|
Ostenditur etiam quod Petrus sit Christi vicarius, et
Romanus pontifex Petri successor in eadem potestate ei a Christo
collata. Dicit enim canon Concilii Chalcedonensis: si quis
episcopus praedicatur infamis, liberam habeat sententiam appellandi ad
beatissimum episcopum antiquae Romae: quem habemus Petrum petram
refugii, et ipsi soli libera potestate loco Dei sit ius discernendi
episcopi criminati infamiam secundum claves a domino sibi datas; et
infra: et omnia diffinita ab eo teneantur tanquam a vicario apostolici
throni. Item Cyrillus Ierosolymitanus patriarcha dicit ex persona
Christi loquens: tu cum fine, et ego sine fine, cum omnibus quos
loco tui ponam, plene et perfecte sacramento et auctoritate cum eis ero
sicut sum et tecum. Et Cyrillus Alexandrinus in libro thesaurorum
dicit, quod apostoli in Evangeliis et epistolis affirmaverunt in omni
doctrina Petrum esse loco domini, et eius Ecclesiam, eidem dantes
locum in omni capitulo et synagoga, in omni electione et affirmatione.
Et infra: cui, scilicet Petro, omnes iure divino caput inclinant,
et primates mundi tanquam ipsi domino Iesu obediunt. Et Chrysostomus
dicit ex persona filii loquens: pasce oves meas; idest loco mei
praepositus esto fratrum.
|
|