|
Ostenditur etiam quod ad dictum pontificem pertineat quae
sunt fidei, determinare. Dicit enim Cyrillus Alexandrinus in libro
thesaurorum: ut membra maneamus in capite nostro apostolico throno
Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et quid
tenere debemus. Et maximus in epistola Orientalibus directa dicit:
omnes fines orbis qui dominum sincere receperunt, et ubique terrarum
Catholici veram fidem confitentes, in Ecclesiam Romanorum tanquam in
solem respiciunt, et ex ipsa lumen Catholicae et apostolicae fidei
recipiunt. Nec immerito; nam Petrus legitur primo perfectam fidem
esse confessus, domino revelante cum dixit Matth. XVI, 16: tu
es Christus filius Dei vivi. Unde et ei dominus dicit: ego pro te
rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.
|
|