|
Ostenditur etiam quod subesse Romano pontifici sit de
necessitate salutis. Dicit enim Cyrillus in libro thesaurorum:
itaque, fratres mei, sic Christum imitamur, ut ipsius oves vocem
eius audiamus, manentes in Ecclesia Petri, et non inflemur vento
superbiae, ne forte tortuosus serpens propter nostram contentionem nos
eiiciat, ut Evam olim de Paradiso. Et maximus in epistola
Orientalibus directa dicit: coadunatam et fundatam super petram
confessionis Petri dicimus universalem Ecclesiam secundum definitionem
salvatoris, in qua necessario salutis animarum nostrum est manere, et
ei est obedire, suam servantes fidem et confessionem.
|
|