|
Ulterius autem ex auctoritate sacrae Scripturae habetur quod
spiritus sanctus accipiat de eo quod est filii. Dicitur enim Ioan.
XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et
annuntiabit vobis. Potest autem aliquis dicere, quod spiritus sanctus
licet accipiat id quod est filii, non tamen accipit a filio: accipit
enim essentiam patris a patre, quae quidem essentia est etiam filii,
et pro tanto dicit filius, quod de meo accipiet; quod videtur innui ex
consequentibus domini verbis; subdit enim, quasi se exponens: omnia
quaecumque habet pater, mea sunt: propterea dixi vobis, quia de meo
accipiet. Sed ex hac domini expositione de necessitate concluditur,
quod spiritus sanctus a filio accipiat. Si enim omnia quae sunt
patris, sunt etiam filii, oportet quod auctoritas patris, secundum
quam est principium spiritus sancti, sit etiam filii. Sicut ergo
spiritus sanctus accipit de eo quod est patris a patre, ita accipit de
eo quod est filii, a filio; hinc est quod Athanasius dicit in
epistola ad Serapionem: de sua propria essentia spiritum sanctum
existentem Deum de se essentialiter suis apostolis et suae sponsae
Ecclesiae demonstrando Christus affirmavit, sic dicens: de meo
accipiet; idest ut de mea essentia habet ut sit Deus; sic a me habet
et esse et loqui. Item Athanasius in sermone Nicaeni Concilii:
spiritus sanctus quidquid habet, habet a verbo Dei; et in epistola ad
Serapionem dicit: spiritus sanctus est coessentialis filio, a quo
habet omnia quaecumque habet. Idem in eadem epistola: filius ait:
ille, scilicet spiritus sanctus, me glorificabit; idest, in se
meam, ut habet a me, deitatem, me gloriosum Deum demonstrabit;
sicut et ego glorifico patrem meum, idest sicut in me ab ipso eius
habeo deitatem. Et Basilius contra Eunomium dicit: denominatio a
patre transit in filium, ut de Deo patre sit Deus filius, ex domino
dominus, ex omnipotente omnipotens, ex sapiente sapientia, ex summe
loquente verbum, ex virtute virtus: verus filius denominationes patris
habet in se. Ita etiam et spiritus sanctus est dominus et Deus
omnipotens, sapiens, virtus; naturaliter sumens habet a domino Deo
patre et filio, a quo est et datur. Patet autem quod per hoc quod
filius habet deitatem (et quidquid habet) a patre, aeternaliter est a
patre. Spiritus ergo sanctus est aeternaliter a patre et filio sicut
ab eis accipiens deitatem et quidquid habet.
|
|