|
Sicut autem praedicti errantes contra unitatem corporis
mystici peccant, Romani pontificis potestatem plenariam abnegantes,
sic contra puritatem sacramenti corporis Christi delinquunt, dicentes
ex azymo pane corpus Christi consecrari non posse: quod etiam doctorum
Graecorum auctoritatibus improbatur. Dicit enim Chrysostomus super
illud Evangelii: prima die azymorum: primam diem dicit diem Iovis,
in quo incipiebant legis cultores Pascha celebrare, idest azyma
comedere omni expulso fermento. Dominus igitur mittit discipulos suos
die Iovis, quam dicit Evangelista primam diem azymorum, in qua ad
vesperas salvator comedit Pascha. In quo facto per omnia apertissime
demonstravit a principio suae circumcisionis suae usque ad extremum diem
Paschae, quod non erat contrarius divinarum legum. Patet autem quod
esset contrarius, si fermentato pane usus fuisset. Patet ergo quod
Christus in institutione huius sacramenti ex pane azymo corpus suum
consecravit. Sciendum tamen, quod quidam dicunt Christum praevenisse
diem azymorum propter passionem imminentem, et tunc fermentato pane eum
usum fuisse. Quod quidem ostendere nituntur ex duobus. Primo ex hoc
quod dicitur Ioan. XIII, quod ante diem festum Paschae dominus
cum discipulis coenam celebravit, in qua corpus suum consecravit,
sicut apostolus tradit I Cor. XI. Unde videtur quod Christus
coenam celebravit ante diem azymorum, et sic in consecratione sui
corporis, usus fuerit pane fermentato. Hoc etiam confirmare volunt
per hoc quod habetur Ioan. XVIII, 28, quod sexta feria, qua
Christus est crucifixus, Iudaei non intraverunt praetorium Pilati,
ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Pascha autem
dicuntur azyma. Ergo concludunt, quod coena fuit celebrata ante
azyma. Ad hoc autem respondet Chrysostomus super Ioannem sic, super
illud: ut non contaminarentur etc.: quid est hoc dicere, nisi quia
in alia die comederunt Pascha et legem solverunt, ut pessimi animi sui
adimplerent desiderium in morte Christi. Christus autem non
praeteriit tempus Paschae diem scilicet Iovis, sed in ipso Pascha
comedit. Sed quia hoc non constat, melius potest dici, quod sicut
dominus mandat Exod. XII, festum azymorum septem diebus
celebrabatur, inter quos dies prima erat sancta atque solemnis
praecipue inter alias, quod erat quintadecima die mensis. Sed quia
apud Iudaeos solemnitates a praecedenti vespere incipiebant, ideo
quartadecima die ad vesperam incipiebant comedere azyma, et comedebant
per septem subsequentes dies. Et ideo dicitur in eodem capitulo:
primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque
ad diem vigesimamprimam eiusdem mensis ad vesperam: septem diebus
fermentum non invenietur in domibus vestris. Et eadem quartadecima die
ad vesperas immolabatur agnus paschalis. Prima ergo dies azymorum a
tribus Evangelistis, Matthaeo, Marco et Luca, dicitur
quartadecima die mensis, quia ad vesperam comedebatur azyma, et tunc
immolabatur Pascha, idest agnus paschalis; et hoc erat, secundum
Ioannem, ante diem festum Paschae, idest ante quintumdecimum diem
mensis, qui erat solemnior inter omnes, in quo Iudaei volebant
comedere Pascha, idest panes azymos paschales, non autem agnum
paschalem. Et sic nulla discordia inter Evangelistas existente,
planum est quod Christus ex azymo pane corpus suum consecravit in
coena. Hoc etiam patet quod magis congruit puritati corporis mystici,
idest Ecclesiae, quae in hoc sacramento figuratur. Unde dicit
Gregorius Nazianzenus de Pascha domini: celebremus domino festum in
iubilo, non in fermento veteri malitiae et nequitiae, sed in azymis
puritatis et sinceritatis. Non autem propter hoc intendimus quod ex
fermentato hoc sacramentum confici non possit. Dicit enim Gregorius
Papa in registro: Romana Ecclesia offert azymos panes, propterea
quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem; sed ceterae
Ecclesiae offerunt fermentatum, pro eo quod verbum patris indutum est
carne, et est verus Deus et verus homo. Ita et fermentum commiscetur
farinae, et efficitur corpus domini nostri Iesu Christi verum.
|
|