|
Minuitur autem virtus huius sacramenti ab his qui
Purgatorium negant post mortem. Nam in Purgatorio existentibus
praecipuum remedium ex hoc sacramento confertur. Dicit enim Gregorius
Nyssenus in sermone de defunctis: si aliquis hic in labili vita
purgare peccata minus potuerit, post transitum hinc, per Purgatorii
ignis conflationem citius magis ac magis fidelis sponsa sponso dona et
hostiam in passionis memoriam offert pro filiis quos ipsi sponso verbo
et sacramento rei praeclarae genuit, poena alacriter expeditur,
secundum quod praedicamus dogma veritatis servantes, ita et credimus.
Item Theodoretus episcopus Cyrensis super illud I ad Cor. III,
11: si cuius opus arserit etc., sic dicit: dicit apostolus, quod
salvabitur sic tanquam per conflatorium ignem purgantem quidquid
intervenit per incautelam practicae vitae ex pulvere saltem pedum
terreni sensus: in quo igne tandiu manet, quandiu quidquid
corpulentiae et terreni affectus inhaesit, purgetur: pro quo mater
Ecclesia orat et dona pacifica devote offert; et sic per hoc mundus et
inde prius exiens, domini Sabaoth purissimis oculis immaculatus
assistit.
|
|