|
Haec sunt, pater sanctissime, quae ex auctoritatibus
doctorum Graecorum secundum vestram iussionem excepi et exponenda, et
ad confirmationem verae fidei inducenda. Inveniuntur tamen inter
praedictas auctoritates quaedam indecentes expositiones interpositae,
sicut quod logon exponit translator fere ubique sermonem mentalem, cum
secundum usum Scripturae Latinae convenientius exponeret verbum. Et
hypostasim exponit essentialem personam; quam expositionem sequens
aliquando cogitur inconveniens dicere, sicut ubi dicit: Deus
trinipostatos, idest trinus essentialiter personalis: hoc enim est
omnino erroneum, quod Deus sit essentialiter trinus. Sufficeret
autem pro hypostasi transferre simpliciter personam. Sic enim utimur
nomine personae in confessione fidei, sicut Graeci nomine hypostasis,
ut Augustinus dicit, licet non sit omnino eadem ratio significandi per
nomen. Inducit etiam ad laudem sanctorum patrum aliqua quae modum puri
hominis excedunt, aliquos nominans patres fidei, quod solius Christi
est, a quo secundum apostolum ad Heb. II, principium accepit fides
enarrandi. Ceteri vero possunt dici doctores, vel expositores fidei,
non autem patres. Inducit etiam in principio huius libelli quasdam
auctoritates sacrae Scripturae, quae si nude proferantur, non
expresse probant processionem spiritus sancti a filio, sicut quod
inducit: spiritus domini ferebatur super aquas et ego sum Deus
Abraham, et cetera. Utitur etiam et ipse aliquibus modis loquendi
quos in auctoritatibus sanctorum patrum invenit, qui, sicut superius
dictum est, magis sunt reverenter in dictis patrum exponendi, quam ab
aliis usurpandi: sicut quod in divinis personis sit primum, secundum
et tertium, et causa et causatum. In suis etiam expositionibus multis
impropriis verbis et indecentibus utitur, sicut quod dicit, quod
filius habet proprietatem geminam inter patrem et spiritum, ut ita
dicam, subalternam per modum praedicandi. Primo se habet ad patrem
tanquam subiectum ad praedicatum, et secundo ut praedicatum ad
subiectum ad spiritum sanctum. Quod est omnino erroneum. Item
dicit, quod imago in Graeco idem est quod entitas secunda: quod
omnino indecenter dicitur. Item dicit, quod imago non importat
originem; quod est contra Augustinum in Lib. LXXXIII
quaestionum. Sunt autem fortassis et alia in praedicto libello quae
vel dubia esse possunt, et expositione indigerent, vel quae ad fidei
assertionem utilia esse possent, sed ad ea quae praemissa sunt, ut
credo, fere omnia possunt reduci.
|
|