|
Habetur etiam ex auctoritate sacrae Scripturae quod filius
operetur in spiritu sancto, vel per spiritum sanctum. Dicit enim
apostolus, Roman. XV, 19: non audeo aliquid loqui eorum quae
non per me efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis,
in virtute signorum et prodigiorum, in virtute spiritus sancti; et I
Corinth. II, 10: dicitur nobis revelavit Deus per spiritum
suum. Est autem spiritus patris et filii. Pater ergo et filius per
spiritum sanctum revelando operantur. Hinc est quod Athanasius dicit
in epistola ad Serapionem: filius Dei illuminando nos praeveniens,
et iustificando in fide corroborans, et Scripturas reserando donis
suae sapientiae nos replens, non in alieno, et non suo spiritu dona
concedit, remittens peccata, et charismatibus nos imbuens; sed potius
in suo proprio spiritu sancto. Cyrillus etiam dicit in sermone
dogmatum Dei, quod filius proprium habet in se essentialiter spiritum
sanctum, et ex se naturaliter missum, in quo operatus est divina
miracula, tanquam in propria et vera sua virtute. Ex hoc autem quod
filius operatur per spiritum sanctum, de necessitate concluditur quod
spiritus sanctus sit a filio. Potest enim dici aliquis per aliquid
operari dupliciter. Uno modo ex eo quod illud per quod operatur, est
sibi principium et causa operandi, sive efficiens et movens, sicut
dicitur balivus operari per regem; sive causa formalis, sicut dicitur
homo per artem operari. Alio modo ita quod id per quod operatur, sit
causa operato, et non operanti, sicut cum dicitur rex operari per
balivum, et artifex operari per instrumentum: et tunc oportet quod e
converso operans sit principium operandi ei per quod operatur, sicut
rex balivo, et artifex instrumento. Cum autem dicitur filius per
spiritum sanctum operari, non potest intelligi quod spiritus sanctus
sit principium operandi filio, quia filius a spiritu sancto non
accipit. Relinquitur ergo quod filius sit principium operandi spiritui
sancto: quod quidem esse non potest nisi per hoc quod dat ei virtutem
operativam. Non autem dat ei tanquam prius non habenti: sic enim
daret ei tanquam indigenti, et sequeretur quod spiritus sanctus esset
filio minor. Relinquitur ergo quod ab aeterno ei dederit. Nec est
aliud virtus operativa spiritus sancti quam eius essentia, cum spiritus
sanctus sit simplex, sicut et pater. Relinquitur ergo quod ab aeterno
filius essentiam divinam spiritui sancto dederit. Et hoc expresse
ostendit Athanasius in epistola ad Serapionem: sicut pater per
filium, et in filio a se deoriginato operatur naturaliter, et non e
converso; ita et filius in spiritu sancto a se deoriginato naturaliter
operatur tanquam in sua propria virtute, et non e converso.
|
|