|
Secundum vero rationem eandem dicunt praedicti doctores, quod
spiritus sanctus sit character filii. Dicit enim Athanasius in
praefata epistola quod filius spiritum sanctum tanquam characterem et
suam imaginem ad reformandam Ecclesiam et sibi deifice conformandam
transfundendo impressit; et Basilius dicit in libro contra Arium et
Sabellium: sicut filius acquisivit nos patri, ex patre ipse idem:
sic et spiritus acquirit nos filio per fidem, imprimens nobis
characterem filii in Baptismate, a quo filio existit, et eius
spiritus et character praedicatur verus.
|
|