|
Similiter etiam dicunt, quod spiritus sanctus sit sigillum
filii. Dicit enim Athanasius in praedicta epistola: equidem spiritus
sanctus est unctio et sigillum impressivum imaginis in se habitae: in
quo spiritu vere tanquam in suo sigillo, idest imagine suae naturae,
consignat et characterizat imprimendo ipsam suam imaginem Deus verbum
Ecclesiae sponsae suae; et infra: Christus in suo proprio spiritu
ungit et superungit, et eo tanquam suo sigillo continente ipsius
essentiam se imprimit Ecclesiae suae sponsae. Et Chrysostomus dicit
super epistolam ad Romanos: si spiritus est sigillum et caracter
Christi; qui non habet sigillum et characterem Christi, hic non est
ipsius Christi. Constat autem quod character et sigillum derivantur
ab eo cuius sunt. Unde per auctoritates doctorum dictorum aperte
ostenditur, quod spiritus sanctus a filio derivatur. Horum autem
auctoritates etiam ex auctoritate sacrae Scripturae confirmantur.
Dicitur II Corinth. I, 21: unxit nos Deus, et signavit nos,
et dedit pignus spiritus in cordibus nostris; quod quidem de patre et
filio intelligi oportet; cum uterque spiritum sanctum det, ut ostensum
est; et ad Ephes. I, 13: in quo, scilicet Christo, credentes
signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis
nostrae.
|
|