|
1. Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur
impium. Prov. 8-7.
2. Multitudinis usus, quem in rebus nominandis sequendum philosophus
censet, communiter obtinuit ut sapientes dicantur qui res directe
ordinant et eas bene gubernant. Unde inter alia quae homines de
sapiente concipiunt, a philosopho ponitur quod sapientis est ordinare.
Omnium autem ordinatorum ad finem, gubernationis et ordinis regulam ex
fine sumi necesse est: tunc enim unaquaeque res optime disponitur cum
ad suum finem convenienter ordinatur; finis enim est bonum
uniuscuiusque. Unde videmus in artibus unam alterius esse gubernativam
et quasi principem, ad quam pertinet eius finis: sicut medicinalis ars
pigmentariae principatur et eam ordinat, propter hoc quod sanitas,
circa quam medicinalis versatur, finis est omnium pigmentorum, quae
arte pigmentaria conficiuntur. Et simile apparet in arte gubernatoria
respectu navifactivae; et in militari respectu equestris et omnis
bellici apparatus. Quae quidem artes aliis principantes
architectonicae nominantur, quasi principales artes: unde et earum
artifices, qui architectores vocantur, nomen sibi vindicant
sapientum.
3. Quia vero praedicti artifices, singularium quarundam rerum fines
pertractantes, ad finem universalem omnium non pertingunt, dicuntur
quidem sapientes huius vel illius rei, secundum quem modum dicitur 1
Cor. 3-10, ut sapiens architectus, fundamentum posui; nomen
autem simpliciter sapientis illi soli reservatur cuius consideratio
circa finem universi versatur, qui item est universitatis principium;
unde secundum philosophum, sapientis est causas altissimas
considerare.
4. Finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo
auctore vel motore ipsius. Primus autem auctor et motor universi est
intellectus, ut infra ostendetur. Oportet igitur ultimum finem
universi esse bonum intellectus. Hoc autem est veritas. Oportet
igitur veritatem esse ultimum finem totius universi; et circa eius
considerationem principaliter sapientiam insistere. Et ideo ad
veritatis manifestationem divina sapientia carne induta se venisse in
mundum testatur, dicens, Ioan. 18-37: ego in hoc natus sum,
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.
5. Sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam
veritatis; non cuiuslibet, sed eius veritatis quae est origo omnis
veritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi
omnibus; unde et sua veritas est omnis veritatis principium; sic enim
est dispositio rerum in veritate sicut in esse.
6. Eiusdem autem est unum contrariorum prosequi et aliud refutare
sicut medicina, quae sanitatem operatur, aegritudinem excludit. Unde
sicut sapientis est veritatem praecipue de primo principio meditari et
aliis disserere, ita eius est falsitatem contrariam impugnare.
7. Convenienter ergo ex ore sapientiae duplex sapientis officium in
verbis propositis demonstratur: scilicet veritatem divinam, quae
antonomastice est veritas, meditatam eloqui, quod tangit cum dicit,
veritatem meditabitur guttur meum; et errorem contra veritatem
impugnare, quod tangit cum dicit, et labia mea detestabuntur impium,
per quod falsitas contra divinam veritatem designatur, quae religioni
contraria est, quae etiam pietas nominatur, unde et falsitas contraria
ei impietatis sibi nomen assumit.
|
|