|
1. Haec autem consideratio qua quis nititur ad demonstrandum Deum
esse, superflua fortasse quibusdam videbitur, qui asserunt quod Deum
esse per se notum est, ita quod eius contrarium cogitari non possit,
et sic Deum esse demonstrari non potest. Quod quidem videtur ex his.
2. Illa enim per se esse nota dicuntur quae statim notis terminis
cognoscuntur: sicut, cognito quid est totum et quid est pars, statim
cognoscitur quod omne totum est maius sua parte. Huiusmodi autem est
hoc quod dicimus Deum esse. Nam nomine Dei intelligimus aliquid quo
maius cogitari non potest. Hoc autem in intellectu formatur ab eo qui
audit et intelligit nomen Dei: ut sic saltem in intellectu iam Deum
esse oporteat. Nec potest in intellectu solum esse: nam quod in
intellectu et re est, maius est eo quod in solo intellectu est; Deo
autem nihil esse maius ipsa nominis ratio demonstrat. Unde restat quod
Deum esse per se notum est, quasi ex ipsa significatione nominis
manifestum.
3. Item. Cogitari quidem potest quod aliquid sit quod non possit
cogitari non esse. Quod maius est evidenter eo quod potest cogitari
non esse. Sic ergo Deo aliquid maius cogitari posset, si ipse posset
cogitari non esse. Quod est contra rationem nominis. Relinquitur
quod Deum esse per se notum est.
4. Adhuc. Propositiones illas oportet esse notissimas in quibus
idem de seipso praedicatur, ut, homo est homo; vel quarum praedicata
in definitionibus subiectorum includuntur, ut, homo est animal. In
Deo autem hoc prae aliis invenitur, ut infra ostendetur, quod suum
esse est sua essentia, ac si idem sit quod respondetur ad quaestionem
quid est, et ad quaestionem an est. Sic ergo cum dicitur, Deus
est, praedicatum vel est idem subiecto, vel saltem in definitione
subiecti includitur. Et ita Deum esse per se notum erit.
5. Amplius. Quae naturaliter sunt nota, per se cognoscuntur: non
enim ad ea cognoscenda inquisitionis studio pervenitur. At Deum esse
naturaliter notum est: cum in Deum naturaliter desiderium hominis
tendat sicut in ultimum finem, ut infra patebit. Est igitur per se
notum Deum esse.
6. Item. Illud per se notum oportet esse quo omnia alia
cognoscuntur. Deus autem huiusmodi est. Sicut enim lux solis
principium est omnis visibilis perceptionis, ita divina lux omnis
intelligibilis cognitionis principium est: cum sit in quo primum maxime
lumen intelligibile invenitur. Oportet igitur quod Deum esse per se
notum sit.
7. Ex his igitur et similibus aliqui opinantur Deum esse sic per se
notum existere ut contrarium mente cogitari non possit.
|
|