|
1. Ulterius autem ex praemissis considerari potest beatitudinis
divinae excellentia.
2. Quanto enim aliquid propinquius est beatitudini, tanto perfectius
beatum est. Unde, etsi aliquis propter spem beatitudinis obtinendae
beatus dicatur, nullo modo sua beatitudo comparatur eius beatitudini
qui eam iam actu consecutus est. Propinquissimum autem est beatitudini
quod est ipsa beatitudo. Quod de Deo ostensum est. Ipse igitur est
singulariter perfecte beatus.
3. Item. Cum delectatio ex amore causetur, ut ostensum est, ubi
est maior amor, et maior delectatio in consecutione amati. Sed
unumquodque, ceteris paribus, plus se amat quam aliud: cuius signum
est quod, quanto aliquid est alicui propinquius, magis naturaliter
amatur. Plus igitur delectatur Deus in sua beatitudine, quae est
ipsemet, quam alii beati in beatitudine quae non est quod ipsi sunt.
Magis igitur desiderium quiescit, et perfectior est beatitudo.
4. Praeterea. Quod per essentiam est, potius est eo quod per
participationem dicitur sicut natura ignis perfectius invenitur in ipso
igne quam in rebus ignitis. Deus autem per essentiam suam beatus est.
Quod nulli alii competere potest: nihil enim aliud praeter ipsum
potest esse summum bonum, ut ex praedictis patere potest; et sic
oportet ut quicumque alius ab ipso beatus est, participatione beatus
dicatur. Divina igitur beatitudo omnem aliam beatitudinem excedit.
5. Amplius. Beatitudo in perfecta operatione intellectus
consistit, ut ostensum est. Nulla autem alia intellectualis operatio
eius operationi comparari potest. Quod patet non solum ex hoc quod est
operatio subsistens: sed quia una operatione Deus seipsum ita perfecte
intelligit sicut est, et omnia alia, quae sunt et quae non sunt, bona
et mala. In aliis autem intelligentibus intelligere ipsum non est
subsistens, sed actus subsistentis. Nec ipsum Deum, qui est summum
intelligibile, aliquis ita perfecte potest intelligere sicut perfecte
est: cum nullius esse perfectum sit sicut esse divinum, nec alicuius
operatio possit esse perfectior quam sua substantia. Nec est aliquis
alius intellectus qui omnia etiam quae Deus facere potest, cognoscat:
quia sic divinam potentiam comprehenderet. Illa etiam quae intellectus
alius cognoscit, non omnia una et eadem operatione cognoscit.
Incomparabiliter igitur Deus supra omnia beatus est.
6. Item. Quanto aliquid magis est unitum, tanto eius virtus et
bonitas perfectior est. Operatio autem successiva secundum diversas
partes temporis dividitur. Nullo igitur modo eius perfectio potest
comparari perfectioni operationis quae est absque successione tota
simul: et praecipue si non in momento transeat, sed in aeternum
maneat. Divinum autem intelligere est absque successione totum simul
aeternaliter existens: nostrum autem intelligere successionem habet,
inquantum adiungitur ei per accidens continuum et tempus. Divina
igitur beatitudo in infinitum excedit humanam: sicut duratio
aeternitatis excedit nunc temporis fluens.
7. Adhuc. Fatigatio, et occupationes variae quibus necesse est
contemplationem nostram in hac vita interpolari, in qua consistit
praecipue humana felicitas, si qua est praesentis vitae; errores,
dubitationes, et casus varii quibus subiacet praesens vita; ostendunt
omnino incomparabilem esse humanam felicitatem, praecipue huius vitae,
divinae beatitudini.
8. Amplius. Perfectio divinae beatitudinis considerari potest ex
hoc quod omnes beatitudines complectitur secundum perfectissimum modum.
De contemplativa quidem felicitate, habet perfectissimam sui et
aliorum perpetuam considerationem. De activa vero, non vitae unius
hominis, aut domus aut civitatis aut regni, sed totius universi
gubernationem.
9. Falsa etiam felicitas et terrena non habet nisi quandam umbram
illius perfectissimae felicitatis. Consistit enim in quinque,
secundum Boetium: scilicet in voluptate, divitiis, potestate,
dignitate et fama. Habet autem Deus excellentissimam delectationem de
se, et universale gaudium de omnibus bonis, absque contrarii
admixtione. Pro divitiis vero habet omnimodam sufficientiam in seipso
omnium bonorum, ut supra ostensum est. Pro potestate habet infinitam
virtutem. Pro dignitate habet omnium entium primatum et regimen. Pro
fama habet admirationem omnis intellectus ipsum utcumque cognoscentis.
10. Ipsi igitur qui singulariter beatus est, honor sit et gloria in
saecula saeculorum. Amen.
|
|