|
1. Praedicta autem opinio provenit. Partim quidem ex consuetudine
qua ex principio assueti sunt nomen Dei audire et invocare.
Consuetudo autem, et praecipue quae est a puero, vim naturae
obtinet: ex quo contingit ut ea quibus a pueritia animus imbuitur, ita
firmiter teneat ac si essent naturaliter et per se nota. Partim vero
contingit ex eo quod non distinguitur quod est notum per se
simpliciter, et quod est quoad nos per se notum. Nam simpliciter
quidem Deum esse per se notum est: cum hoc ipsum quod Deus est, sit
suum esse. Sed quia hoc ipsum quod Deus est mente concipere non
possumus, remanet ignotum quoad nos. Sicut omne totum sua parte maius
esse, per se notum est simpliciter: ei autem qui rationem totius mente
non conciperet, oporteret esse ignotum. Et sic fit ut ad ea quae sunt
notissima rerum, noster intellectus se habeat ut oculus noctuae ad
solem, ut II Metaphys. dicitur.
2. Nec oportet ut statim, cognita huius nominis Deus
significatione, Deum esse sit notum, ut prima ratio intendebat.
Primo quidem, quia non omnibus notum est, etiam concedentibus Deum
esse, quod Deus sit id quo maius cogitari non possit: cum multi
antiquorum mundum istum dixerint Deum esse. Nec etiam ex
interpretationibus huius nominis Deus, quas Damascenus ponit,
aliquid huiusmodi intelligi datur. Deinde quia, dato quod ab omnibus
per hoc nomen Deus intelligatur aliquid quo maius cogitari non possit,
non necesse erit aliquid esse quo maius cogitari non potest in rerum
natura. Eodem enim modo necesse est poni rem, et nominis rationem.
Ex hoc autem quod mente concipitur quod profertur hoc nomine Deus,
non sequitur Deum esse nisi in intellectu. Unde nec oportebit id quo
maius cogitari non potest esse nisi in intellectu. Et ex hoc non
sequitur quod sit aliquid in rerum natura quo maius cogitari non
possit. Et sic nihil inconveniens accidit ponentibus Deum non esse:
non enim inconveniens est quolibet dato vel in re vel in intellectu
aliquid maius cogitari posse, nisi ei qui concedit esse aliquid quo
maius cogitari non possit in rerum natura.
3. Nec etiam oportet, ut secunda ratio proponebat, Deo posse
aliquid maius cogitari si potest cogitari non esse. Nam quod possit
cogitari non esse, non ex imperfectione sui esse est vel
incertitudine, cum suum esse sit secundum se manifestissimum: sed ex
debilitate nostri intellectus, qui eum intueri non potest per seipsum,
sed ex effectibus eius, et sic ad cognoscendum ipsum esse ratiocinando
perducitur.
4. Ex quo etiam tertia ratio solvitur. Nam sicut nobis per se notum
est quod totum sua parte sit maius, sic videntibus ipsam divinam
essentiam per se notissimum est Deum esse, ex hoc quod sua essentia
est suum esse. Sed quia eius essentiam videre non possumus, ad eius
esse cognoscendum non per seipsum, sed per eius effectus pervenimus.
5. Ad quartam etiam patet solutio. Sic enim homo naturaliter Deum
cognoscit sicut naturaliter ipsum desiderat. Desiderat autem ipsum
homo naturaliter inquantum desiderat naturaliter beatitudinem, quae est
quaedam similitudo divinae bonitatis. Sic igitur non oportet quod
Deus ipse in se consideratus sit naturaliter notus homini, sed
similitudo ipsius. Unde oportet quod per eius similitudines in
effectibus repertas in cognitionem ipsius homo ratiocinando perveniat.
6. Ad quintam etiam de facili patet solutio. Nam Deus est quidem
quo omnia cognoscuntur, non ita quod alia non cognoscantur nisi eo
cognito, sicut in principiis per se notis accidit: sed quia per eius
influentiam omnis causatur in nobis cognitio.
|
|