|
1. Est autem quaedam aliorum opinio praedictae positioni contraria,
per quam etiam inutilis redderetur conatus probare intendentium Deum
esse. Dicunt enim quod Deum esse non potest per rationem inveniri,
sed per solam viam fidei et revelationis est acceptum.
2. Ad hoc autem dicendum moti sunt quidam propter debilitatem
rationum quas aliqui inducebant ad probandum Deum esse.
3. Posset tamen hic error fulcimentum aliquod falso sibi assumere ex
quorundam philosophorum dictis, qui ostendunt in Deo idem esse
essentiam et esse, scilicet id quod respondetur ad quid est, et ad
quaestionem an est. Via autem rationis perveniri non potest ut sciatur
de Deo quid est. Unde nec ratione videtur posse demonstrari an Deus
sit.
4. Item. Si principium ad demonstrandum an est, secundum artem
philosophi, oportet accipere quid significet nomen; ratio vero
significata per nomen est definitio, secundum philosophum, in IV
Metaph.; nulla remanebit via ad demonstrandum Deum esse, remota
divinae essentiae vel quidditatis cognitione.
5. Item. Si demonstrationis principia a sensu cognitionis originem
sumunt, ut in posterioribus ostenditur, ea quae omnem sensum et
sensibilia excedunt, videntur indemonstrabilia esse. Huiusmodi autem
est Deum esse. Est igitur indemonstrabile.
6. Huius autem sententiae falsitas nobis ostenditur, tum ex
demonstrationis arte, quae ex effectibus causas concludere docet. Tum
ex ipso scientiarum ordine. Nam, si non sit aliqua scibilis
substantia supra substantiam sensibilem, non erit aliqua scientia supra
naturalem, ut dicitur in IV Metaph. Tum ex philosophorum studio,
qui Deum esse demonstrare conati sunt. Tum etiam apostolica veritate
asserente, Rom. 1-20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur.
7. Nec hoc debet movere, quod in Deo idem est essentia et esse, ut
prima ratio proponebat. Nam hoc intelligitur de esse quo Deus in
seipso subsistit, quod nobis quale sit ignotum est, sicut eius
essentia. Non autem intelligitur de esse quod significat compositionem
intellectus. Sic enim esse Deum sub demonstratione cadit, dum ex
rationibus demonstrativis mens nostra inducitur huiusmodi propositionem
de Deo formare qua exprimat Deum esse.
8. In rationibus autem quibus demonstratur Deum esse, non oportet
assumi pro medio divinam essentiam sive quidditatem, ut secunda ratio
proponebat: sed loco quidditatis accipitur pro medio effectus, sicut
accidit in demonstrationibus quia; et ex huiusmodi effectu sumitur
ratio huius nominis Deus. Nam omnia divina nomina imponuntur vel ex
remotione effectuum divinorum ab ipso, vel ex aliqua habitudine Dei ad
suos effectus.
9. Patet etiam ex hoc quod, etsi Deus sensibilia omnia et sensum
excedat, eius tamen effectus, ex quibus demonstratio sumitur ad
probandum Deum esse, sensibiles sunt. Et sic nostrae cognitionis
origo in sensu est etiam de his quae sensum excedunt.
|
|