|
1. Ostenso igitur quod non est vanum niti ad demonstrandum Deum
esse, procedamus ad ponendum rationes quibus tam philosophi quam
doctores Catholici Deum esse probaverunt.
2. Primo autem ponemus rationes quibus Aristoteles procedit ad
probandum Deum esse. Qui hoc probare intendit ex parte motus duabus
viis.
3. Quarum prima talis est: omne quod movetur, ab alio movetur.
Patet autem sensu aliquid moveri, utputa solem. Ergo alio movente
movetur. Aut ergo illud movens movetur, aut non. Si non movetur,
ergo habemus propositum, quod necesse est ponere aliquod movens
immobile. Et hoc dicimus Deum. Si autem movetur, ergo ab alio
movente movetur. Aut ergo est procedere in infinitum: aut est
devenire ad aliquod movens immobile. Sed non est procedere in
infinitum. Ergo necesse est ponere aliquod primum movens immobile.
4. In hac autem probatione sunt duae propositiones probandae:
scilicet, quod omne motum movetur ab alio; et quod in moventibus et
motis non sit procedere in infinitum.
5. Quorum primum probat philosophus tribus modis. Primo, sic. Si
aliquid movet seipsum, oportet quod in se habeat principium motus sui:
alias, manifeste ab alio moveretur. Oportet etiam quod sit primo
motum: scilicet quod moveatur ratione sui ipsius, et non ratione suae
partis, sicut movetur animal per motum pedis; sic enim totum non
moveretur a se, sed sua pars, et una pars ab alia. Oportet etiam
ipsum esse divisibile, et habere partes: cum omne quod movetur sit
divisibile, ut probatur in VI Physic.
6. His suppositis sic arguit. Hoc quod a seipso ponitur moveri,
est primo motum. Ergo ad quietem unius partis eius, sequitur quies
totius. Si enim, quiescente una parte, alia pars eius moveretur,
tunc ipsum totum non esset primo motum, sed pars eius quae movetur alia
quiescente. Nihil autem quod quiescit quiescente alio, movetur a
seipso: cuius enim quies ad quietem sequitur alterius, oportet quod
motus ad motum alterius sequatur; et sic non movetur a seipso. Ergo
hoc quod ponebatur a seipso moveri, non movetur a seipso. Necesse est
ergo omne quod movetur, ab alio moveri.
7. Nec obviat huic rationi quod forte aliquis posset dicere quod eius
quod ponitur movere seipsum, pars non potest quiescere; et iterum quod
partis non est quiescere vel moveri nisi per accidens; ut Avicenna
calumniatur. Quia vis rationis in hoc consistit, quod, si aliquid
seipsum moveat primo et per se, non ratione partium, oportet quod suum
moveri non dependeat ab aliquo; moveri autem ipsius divisibilis, sicut
et eius esse, dependet a partibus; et sic non potest seipsum movere
primo et per se. Non requiritur ergo ad veritatem conclusionis
inductae quod supponatur partem moventis seipsum quiescere quasi quoddam
verum absolute: sed oportet hanc conditionalem esse veram, quod, si
quiesceret pars, quod quiesceret totum. Quae quidem potest esse vera
etiam si antecedens sit impossibile: sicut ista conditionalis est
vera, si homo est asinus, est irrationalis.
8. Secundo, probat per inductionem, sic. Omne quod movetur per
accidens, non movetur a seipso. Movetur enim ad motum alterius.
Similiter neque quod movetur per violentiam: ut manifestum est.
Neque quae moventur per naturam ut ex se mota, sicut animalia, quae
constat ab anima moveri. Nec iterum quae moventur per naturam ut
gravia et levia. Quia haec moventur a generante et removente
prohibens. Omne autem quod movetur, vel movetur per se, vel per
accidens. Et si per se, vel per violentiam, vel per naturam. Et
hoc, vel motum ex se, ut animal; vel non motum ex se, ut grave et
leve. Ergo omne quod movetur, ab alio movetur.
9. Tertio, probat sic. Nihil idem est simul actu et potentia
respectu eiusdem. Sed omne quod movetur, inquantum huiusmodi, est in
potentia: quia motus est actus existentis in potentia secundum quod
huiusmodi. Omne autem quod movet est in actu, inquantum huiusmodi:
quia nihil agit nisi secundum quod est in actu. Ergo nihil est
respectu eiusdem motus movens et motum. Et sic nihil movet seipsum.
10. Sciendum autem quod Plato qui posuit omne movens moveri,
communius accepit nomen motus quam Aristoteles. Aristoteles enim
proprie accepit motum secundum quod est actus existentis in potentia
secundum quod huiusmodi: qualiter non est nisi divisibilium et
corporum, ut probatur in VI Physic. Secundum Platonem autem
movens seipsum non est corpus: accipiebat enim motum pro qualibet
operatione, ita quod intelligere et opinari sit quoddam moveri; quem
etiam modum loquendi Aristoteles tangit in III de anima. Secundum
hoc ergo dicebat primum movens seipsum movere quod intelligit se et vult
vel amat se. Quod in aliquo non repugnat rationibus Aristotelis:
nihil enim differt devenire ad aliquod primum quod moveat se, secundum
Platonem; et devenire ad primum quod omnino sit immobile, secundum
Aristotelem.
11. Aliam autem propositionem, scilicet quod in moventibus et motis
non sit procedere in infinitum, probat tribus rationibus.
12. Quarum prima talis est. Si in motoribus et motis proceditur in
infinitum, oportet omnia huiusmodi infinita corpora esse: quia omne
quod movetur est divisibile et corpus, ut probatur in VI Physic.
Omne autem corpus quod movet motum, simul dum movet movetur. Ergo
omnia ista infinita simul moventur dum unum eorum movetur. Sed unum
eorum, cum sit finitum, movetur tempore finito. Ergo omnia illa
infinita moventur tempore finito. Hoc autem est impossibile. Ergo
impossibile est quod in motoribus et motis procedatur in infinitum.
13. Quod autem sit impossibile quod infinita praedicta moveantur
tempore finito, sic probat. Movens et motum oportet simul esse: ut
probat inducendo in singulis speciebus motus. Sed corpora non possunt
simul esse nisi per continuitatem vel contiguationem. Cum ergo omnia
praedicta moventia et mota sint corpora, ut probatum est, oportet quod
sint quasi unum mobile per continuationem vel contiguationem. Et sic
unum infinitum movetur tempore finito. Quod est impossibile, ut
probatur in VI physicorum.
14. Secunda ratio ad idem probandum talis est. In moventibus et
motis ordinatis, quorum scilicet unum per ordinem ab alio movetur, hoc
necesse est inveniri, quod, remoto primo movente vel cessante a
motione, nullum aliorum movebit neque movebitur: quia primum est causa
movendi omnibus aliis. Sed si sint moventia et mota per ordinem in
infinitum, non erit aliquod primum movens, sed omnia erunt quasi media
moventia. Ergo nullum aliorum poterit moveri. Et sic nihil movebitur
in mundo.
15. Tertia probatio in idem redit, nisi quod est ordine
transmutato, incipiendo scilicet a superiori. Et est talis. Id quod
movet instrumentaliter, non potest movere nisi sit aliquid quod
principaliter moveat. Sed si in infinitum procedatur in moventibus et
motis, omnia erunt quasi instrumentaliter moventia, quia ponentur
sicut moventia mota, nihil autem erit sicut principale movens. Ergo
nihil movebitur.
16. Et sic patet probatio utriusque propositionis quae supponebatur
in prima demonstrationis via, qua probat Aristoteles esse primum
motorem immobilem.
17. Secunda via talis est. Si omne movens movetur, aut haec
propositio est vera per se, aut per accidens. Si per accidens, ergo
non est necessaria: quod enim est per accidens verum, non est
necessarium. Contingens est ergo nullum movens moveri. Sed si movens
non movetur, non movet: ut adversarius dicit. Ergo contingens est
nihil moveri: nam, si nihil movet, nihil movetur. Hoc autem habet
Aristoteles pro impossibili, quod scilicet aliquando nullus motus
sit. Ergo primum non fuit contingens: quia ex falso contingenti non
sequitur falsum impossibile. Et sic haec propositio, omne movens ab
alio movetur, non fuit per accidens vera.
18. Item, si aliqua duo sunt coniuncta per accidens in aliquo; et
unum illorum invenitur sine altero, probabile est quod alterum absque
illo inveniri possit: sicut, si album et musicum inveniuntur in
Socrate, et in Platone invenitur musicum absque albo, probabile est
quod in aliquo alio possit inveniri album absque musico. Si igitur
movens et motum coniunguntur in aliquo per accidens, motum autem
invenitur in aliquo absque eo quod moveat, probabile est quod movens
inveniatur absque eo quod moveatur. Nec contra hoc potest ferri
instantia de duobus quorum unum ab altero dependet: quia haec non
coniunguntur per se, sed per accidens.
19. Si autem praedicta propositio est vera per se, similiter
sequitur impossibile vel inconveniens. Quia vel oportet quod movens
moveatur eadem specie motus qua movet, vel alia. Si eadem, ergo
oportebit quod alterans alteretur, et ulterius quod sanans sanetur, et
quod docens doceatur, et secundum eandem scientiam. Hoc autem est
impossibile: nam docentem necesse est habere scientiam, addiscentem
vero necesse est non habere; et sic idem habebitur ab eodem et non
habebitur, quod est impossibile. Si autem secundum aliam speciem
motus movetur, ita scilicet quod alterans moveatur secundum locum, et
movens secundum locum augeatur, et sic de aliis; cum sint finita
genera et species motus, sequetur quod non sit abire in infinitum. Et
sic erit aliquod primum movens quod non movetur ab alio. Nisi forte
aliquis dicat quod fiat reflexio hoc modo quod, completis omnibus
generibus et speciebus motus, iterum oporteat redire ad primam: ut,
si movens secundum locum alteretur et alterans augeatur, iterum augens
moveatur secundum locum. Sed ex hoc sequetur idem quod prius:
scilicet quod id quod movet secundum aliquam speciem motus, secundum
eandem moveatur, licet non immediate sed mediate.
20. Ergo relinquitur quod oportet ponere aliquod primum quod non
movetur ab alio exteriori.
21. Quia vero, hoc habito quod sit primum movens quod non movetur
ab alio exteriori, non sequitur quod sit penitus immobile, ideo
ulterius procedit Aristoteles, dicendo quod hoc potest esse
dupliciter. Uno modo, ita quod illud primum sit penitus immobile.
Quo posito, habetur propositum: scilicet, quod sit aliquod primum
movens immobile. Alio modo, quod illud primum moveatur a seipso. Et
hoc videtur probabile: quia quod est per se, semper est prius eo quod
est per aliud; unde et in motis primum motum rationabile est per
seipsum moveri, non ab alio.
22. Sed, hoc dato, iterum idem sequitur. Non enim potest dici
quod movens seipsum totum moveatur a toto: quia sic sequerentur
praedicta inconvenientia, scilicet quod aliquis simul doceret et
doceretur, et similiter in aliis motibus; et iterum quod aliquid simul
esset in potentia et actu, nam movens, inquantum huiusmodi, est
actu, motum vero in potentia. Relinquitur igitur quod una pars eius
est movens tantum et altera mota. Et sic habetur idem quod prius:
scilicet quod aliquid sit movens immobile. Non autem potest dici quod
utraque pars moveatur, ita quod una ab altera; neque quod una pars
moveat seipsam et moveat alteram; neque quod totum moveat partem;
neque quod pars moveat totum: quia sequerentur praemissa
inconvenientia, scilicet quod aliquid simul moveret et moveretur
secundum eandem speciem motus; et quod simul esset in potentia et
actu; et ulterius quod totum non esset primo movens se, sed ratione
partis. Relinquitur ergo quod moventis seipsum oportet unam partem
esse immobilem et moventem aliam partem.
23. Sed quia in moventibus se quae sunt apud nos, scilicet in
animalibus, pars movens, scilicet anima, etsi sit immobilis per se,
movetur tamen per accidens; ulterius ostendit quod primi moventis
seipsum pars movens non movetur neque per se neque per accidens.
24. Moventia enim se quae sunt apud nos, scilicet animalia, cum
sint corruptibilia, pars movens in eis movetur per accidens. Necesse
est autem moventia se corruptibilia reduci ad aliquod primum movens se
quod sit sempiternum. Ergo necesse est aliquem motorem esse alicuius
moventis seipsum qui neque per se neque per accidens moveatur.
25. Quod autem necesse sit, secundum suam positionem, aliquod
movens se esse sempiternum, patet. Si enim motus est sempiternus, ut
ipse supponit, oportet quod generatio moventium seipsa quae sunt
generabilia et corruptibilia, sit perpetua. Sed huius perpetuitatis
non potest esse causa aliquod ipsorum moventium se: quia non semper
est. Nec simul omnia: tum quia infinita essent; tum quia non simul
sunt. Relinquitur igitur quod oportet esse aliquod movens seipsum
perpetuum, quod causat perpetuitatem generationis in istis inferioribus
moventibus se. Et sic motor eius non movetur neque per se neque per
accidens.
26. Item, in moventibus se videmus quod aliqua incipiunt de novo
moveri propter aliquem motum quo non movetur a seipso animal, sicut
cibo digesto aut aere alterato: quo quidem motu ipse motor movens
seipsum movetur per accidens. Ex quo potest accipi quod nullum movens
seipsum movetur semper cuius motor movetur per se vel per accidens.
Sed primum movens seipsum movetur semper: alias non posset motus esse
sempiternus, cum omnis alius motus a motu primi moventis seipsum
causetur. Relinquitur igitur quod primum movens seipsum movetur a
motore qui non movetur neque per se neque per accidens.
27. Nec est contra hanc rationem quod motores inferiorum orbium
movent motum sempiternum, et tamen dicuntur moveri per accidens. Quia
dicuntur moveri per accidens non ratione sui ipsorum, sed ratione
suorum mobilium, quae sequuntur motum superioris orbis.
28. Sed quia Deus non est pars alicuius moventis seipsum, ulterius
Aristoteles, in sua metaphysica, investigat ex hoc motore qui est
pars moventis seipsum, alium motorem separatum omnino, qui est Deus.
Cum enim omne movens seipsum moveatur per appetitum, oportet quod
motor qui est pars moventis seipsum, moveat propter appetitum alicuius
appetibilis. Quod est eo superius in movendo: nam appetens est
quodammodo movens motum; appetibile autem est movens omnino non motum.
Oportet igitur esse primum motorem separatum omnino immobilem, qui
Deus est.
29. Praedictos autem processus duo videntur infirmare. Quorum
primum est, quod procedunt ex suppositione aeternitatis motus: quod
apud Catholicos supponitur esse falsum.
30. Et ad hoc dicendum quod via efficacissima ad probandum Deum
esse est ex suppositione aeternitatis mundi, qua posita, minus videtur
esse manifestum quod Deus sit. Nam si mundus et motus de novo
incoepit, planum est quod oportet poni aliquam causam quae de novo
producat mundum et motum: quia omne quod de novo fit, ab aliquo
innovatore oportet sumere originem; cum nihil educat se de potentia in
actum vel de non esse in esse.
31. Secundum est, quod supponitur in praedictis demonstrationibus
primum motum, scilicet corpus caeleste, esse motum ex se. Ex quo
sequitur ipsum esse animatum. Quod a multis non conceditur.
32. Et ad hoc dicendum est quod, si primum movens non ponitur motum
ex se, oportet quod moveatur immediate a penitus immobili. Unde etiam
Aristoteles sub disiunctione hanc conclusionem inducit: quod scilicet
oporteat vel statim devenire ad primum movens immobile separatum, vel
ad movens seipsum, ex quo iterum devenitur ad movens primum immobile
separatum.
33. Procedit autem philosophus alia via in II Metaphys., ad
ostendendum non posse procedi in infinitum in causis efficientibus, sed
esse devenire ad unam causam primam: et hanc dicimus Deum. Et haec
via talis est. In omnibus causis efficientibus ordinatis primum est
causa medii, et medium est causa ultimi: sive sit unum, sive plura
media. Remota autem causa, removetur id cuius est causa. Ergo,
remoto primo, medium causa esse non poterit. Sed si procedatur in
causis efficientibus in infinitum, nulla causarum erit prima. Ergo
omnes aliae tollentur, quae sunt mediae. Hoc autem est manifeste
falsum. Ergo oportet ponere primam causam efficientem esse. Quae
Deus est.
34. Potest etiam alia ratio colligi ex verbis Aristotelis. In
II enim Metaphys. ostendit quod ea quae sunt maxime vera, sunt et
maxime entia. In IV autem Metaphys. ostendit esse aliquid maxime
verum, ex hoc quod videmus duorum falsorum unum altero esse magis
falsum, unde oportet ut alterum sit etiam altero verius; hoc autem est
secundum approximationem ad id quod est simpliciter et maxime verum.
Ex quibus concludi potest ulterius esse aliquid quod est maxime ens.
Et hoc dicimus Deum.
35. Ad hoc etiam inducitur a Damasceno alia ratio sumpta ex rerum
gubernatione: quam etiam innuit Commentator in II physicorum. Et
est talis. Impossibile est aliqua contraria et dissonantia in unum
ordinem concordare semper vel pluries nisi alicuius gubernatione, ex
qua omnibus et singulis tribuitur ut ad certum finem tendant. Sed in
mundo videmus res diversarum naturarum in unum ordinem concordare, non
ut raro et a casu, sed ut semper vel in maiori parte. Oportet ergo
esse aliquem cuius providentia mundus gubernetur. Et hunc dicimus
Deum.
|
|