|
1. Ostenso igitur quod est aliquod primum ens, quod Deum dicimus,
oportet eius conditiones investigare.
2. Est autem via remotionis utendum praecipue in consideratione
divinae substantiae. Nam divina substantia omnem formam quam
intellectus noster attingit, sua immensitate excedit: et sic ipsam
apprehendere non possumus cognoscendo quid est. Sed aliqualem eius
habemus notitiam cognoscendo quid non est. Tantoque eius notitiae
magis appropinquamus, quanto plura per intellectum nostrum ab eo
poterimus removere. Tanto enim unumquodque perfectius cognoscimus,
quanto differentias eius ad alia plenius intuemur: habet enim res
unaquaeque in seipsa esse proprium ab omnibus aliis rebus distinctum.
Unde et in rebus quarum definitiones cognoscimus, primo eas in genere
collocamus, per quod scimus in communi quid est; et postmodum
differentias addimus, quibus a rebus aliis distinguatur; et sic
perficitur substantiae rei completa notitia.
3. Sed quia in consideratione substantiae divinae non possumus
accipere quid, quasi genus; nec distinctionem eius ab aliis rebus per
affirmativas differentias accipere possumus, oportet eam accipere per
differentias negativas. Sicut autem in affirmativis differentiis una
aliam contrahit, et magis ad completam designationem rei appropinquat
secundum quod a pluribus differre facit; ita una differentia negativa
per aliam contrahitur, quae a pluribus differre facit. Sicut, si
dicamus Deum non esse accidens, per hoc ab omnibus accidentibus
distinguitur; deinde si addamus ipsum non esse corpus, distinguemus
ipsum etiam ab aliquibus substantiis; et sic per ordinem ab omni eo
quod est praeter ipsum, per negationes huiusmodi distinguetur; et tunc
de substantia eius erit propria consideratio cum cognoscetur ut ab
omnibus distinctus. Non tamen erit perfecta: quia non cognoscetur
quid in se sit.
4. Ad procedendum igitur circa Dei cognitionem per viam remotionis,
accipiamus principium id quod ex superioribus iam manifestum est,
scilicet quod Deus sit omnino immobilis. Quod etiam auctoritas sacrae
Scripturae confirmat. Dicitur enim Malach. 3-6: ego Deus, et
non mutor; Iac. 1-17: apud quem non est transmutatio; et Num.
23-19: non est Deus quasi homo, ut mutetur.
|
|