|
1. Ex hoc autem apparet ulterius Deum esse aeternum.
2. Nam omne quod incipit esse vel desinit, per motum vel mutationem
hoc patitur. Ostensum autem est Deum esse omnino immutabilem. Est
igitur aeternus, carens principio et fine.
3. Item. Illa sola tempore mensurantur quae moventur: eo quod
tempus est numerus motus, ut patet in IV physicorum. Deus autem est
omnino absque motu, ut iam probatum est. Tempore igitur non
mensuratur. Igitur in ipso non est prius et posterius accipere. Non
ergo habet esse post non esse, nec non esse post esse potest habere,
nec aliqua successio in esse ipsius inveniri potest: quia haec sine
tempore intelligi non possunt. Est igitur carens principio et fine,
totum esse suum simul habens. In quo ratio aeternitatis consistit.
4. Adhuc. Si aliquando non fuit et postmodum fuit, ab aliquo
eductus est de non esse in esse. Non a seipso: quia quod non est non
potest aliquid agere. Si autem ab alio, illud est prius eo.
Ostensum autem est Deum esse primam causam. Non igitur esse
incoepit. Unde nec esse desinet: quia quod semper fuit, habet
virtutem semper essendi. Est igitur aeternus.
5. Amplius. Videmus in mundo quaedam quae sunt possibilia esse et
non esse, scilicet generabilia et corruptibilia. Omne autem quod est
possibile esse, causam habet: quia, cum de se aequaliter se habeat ad
duo, scilicet esse et non esse, oportet, si ei approprietur esse,
quod hoc sit ex aliqua causa. Sed in causis non est procedere in
infinitum, ut supra probatum est per rationem Aristotelis. Ergo
oportet ponere aliquid quod sit necesse-esse. Omne autem necessarium
vel habet causam suae necessitatis aliunde; vel non, sed est per
seipsum necessarium. Non est autem procedere in infinitum in
necessariis quae habent causam suae necessitatis aliunde. Ergo oportet
ponere aliquod primum necessarium, quod est per seipsum necessarium.
Et hoc Deus est: cum sit causa prima, ut ostensum est. Est igitur
Deus aeternus: cum omne necessarium per se sit aeternum.
6. Ostendit etiam Aristoteles ex sempiternitate temporis
sempiternitatem motus. Ex quo iterum ostendit sempiternitatem
substantiae moventis. Prima autem substantia movens Deus est. Est
igitur sempiternus. Negata autem sempiternitate temporis et motus,
adhuc manet ratio ad sempiternitatem substantiae. Nam, si motus
incoepit, oportet quod ab aliquo movente incoeperit. Qui si
incoepit, aliquo agente incoepit. Et sic vel in infinitum ibitur;
vel devenietur ad aliquid quod non incoepit.
7. Huic autem veritati divina auctoritas testimonium perhibet. Unde
Psalmus: tu autem, domine, in aeternum permanes. Et idem: tu
autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
|
|