|
1. Si autem Deus aeternus est, necesse est ipsum non esse in
potentia.
2. Omne enim id in cuius substantia admiscetur potentia, secundum id
quod habet de potentia potest non esse: quia quod potest esse, potest
non esse. Deus autem secundum se non potest non esse: cum sit
sempiternus. In Deo igitur non est potentia ad esse.
3. Adhuc. Quamvis id quod quandoque est in potentia quandoque
actu, prius sit tempore in potentia quam in actu, tamen simpliciter
actus est prior potentia: quia potentia non educit se in actum, sed
oportet quod educatur in actum per aliquid quod sit in actu. Omne
igitur quod est aliquo modo in potentia, habet aliquid prius se. Deus
autem est primum ens et prima causa, ut ex supra dictis patet. Non
igitur habet in se aliquid potentiae admixtum.
4. Item. Illud quod est per se necesse esse, nullo modo est
possibile esse: quia quod est per se necesse esse, non habet causam;
omne autem quod est possibile esse, habet causam, ut supra ostensum
est. Deum autem est per se necesse esse. Nullo igitur modo est
possibile esse. Nihil ergo potentiae in sua substantia invenitur.
5. Item. Unumquodque agit secundum quod est actu. Quod igitur non
est totus actus, non toto se agit, sed aliquo sui. Quod autem non
toto se agit, non est primum agens: agit enim alicuius
participatione, non per essentiam suam. Primum igitur agens, quod
Deus est, nullam habet potentiam admixtam, sed est actus purus.
6. Adhuc. Unumquodque, sicut natum est agere inquantum est actu,
ita natum est pati inquantum est potentia: nam motus est actus potentia
existentis. Sed Deus est omnino impassibilis ac immutabilis, ut
patet ex dictis. Nihil ergo habet de potentia, scilicet passiva.
7. Item. Videmus aliquid esse in mundo quod exit de potentia in
actum. Non autem educit se de potentia in actum: quia quod est
potentia, nondum est; unde nec agere potest. Ergo oportet esse
aliquid aliud prius, qui educatur de potentia in actum. Et iterum,
si hoc est exiens de potentia in actum, oportet ante hoc aliquid aliud
poni, quo reducatur in actum. Hoc autem in infinitum procedere non
potest. Ergo oportet devenire ad aliquid quod est tantum actu et nullo
modo in potentia. Et hoc dicimus Deum.
|
|