|
1. Apparet etiam ex hoc Deum non esse materiam.
2. Quia materia id quod est, in potentia est.
3. Item. Materia non est agendi principium: unde efficiens et
materia in idem non incidunt, secundum philosophum. Deo autem
convenit esse primam causam effectivam rerum, ut supra dictum est.
Ipse igitur materia non est.
4. Amplius. Sequitur res naturales casu existere his qui omnia in
materiam reducebant sicut in causam primam: contra quos agitur in II
physicorum. Si igitur Deus, qui est prima causa, sit causa
materialis rerum, sequitur omnia a casu existere.
5. Item. Materia non fit causa alicuius in actu nisi secundum quod
alteratur et mutatur. Si igitur Deus est immobilis, ut probatum
est, nullo modo potest esse rerum causa per modum materiae. Hanc
autem veritatem fides Catholica confitetur, qua Deum non de sua
substantia, sed de nihilo asserit cuncta creasse.
6. In hoc autem insania David de Dinando confunditur, qui ausus
est dicere Deum esse idem quod prima materia, ex hoc quod, si non
esset idem, oporteret differre ea aliquibus differentiis, et sic non
essent simplicia; nam in eo quod per differentiam ab alio differt,
ipsa differentia compositionem facit.
7. Hoc autem processit ex ignorantia qua nescivit quid inter
differentiam et diversitatem intersit. Differens enim, ut in X
Metaph. determinatur, dicitur ad aliquid, nam omne differens aliquo
est differens: diversum autem aliquid absolute dicitur, ex hoc quod
non est idem. Differentia igitur in his quaerenda est quae in aliquo
conveniunt: oportet enim aliquid in eis assignari secundum quod
differant; sicut duae species conveniunt in genere, unde oportet quod
differentiis distinguantur. In his autem quae in nullo conveniunt,
non est quaerendum quo differant, sed seipsis diversa sunt. Sic enim
et oppositae differentiae ab invicem distinguuntur: non enim
participant genus quasi partem suae essentiae: et ideo non est
quaerendum quibus differant, seipsis enim diversa sunt. Sic etiam
Deus et materia prima distinguuntur, quorum unus est actus purus,
aliud potentia pura, in nullo convenientiam habentes.
|
|