|
1. Ex praemissis autem concludi potest quod in Deo nulla sit
compositio. Nam in omni composito oportet esse actum et potentiam.
Non enim plura possunt simpliciter unum fieri nisi aliquid sit ibi
actus, et aliud potentia. Quae enim actu sunt, non uniuntur nisi
quasi colligata vel congregata, quae non sunt unum simpliciter. In
quibus etiam ipsae partes congregatae sunt sicut potentia respectu
unionis: sunt enim unitae in actu postquam fuerint in potentia
unibiles. In Deo autem nulla est potentia. Non est igitur in eo
aliqua compositio.
2. Item. Omne compositum posterius est suis componentibus. Primum
ergo ens, quod Deus est, ex nullis compositum est.
3. Adhuc. Omne compositum est potentia dissolubile, quantum est ex
ratione compositionis: licet in quibusdam sit aliquid aliud
dissolutioni repugnans. Quod autem est dissolubile, est in potentia
ad non esse. Quod Deo non competit: cum sit per se necesse-esse.
Non est igitur in eo aliqua compositio.
4. Amplius. Omnis compositio indiget aliquo componente: si enim
compositio est, ex pluribus est; quae autem secundum se sunt plura,
in unum non convenirent nisi ab aliquo componente unirentur. Si igitur
compositus esset Deus, haberet componentem: non enim ipse seipsum
componere posset, quia nihil est causa sui ipsius; esset enim prius
seipso, quod est impossibile. Componens autem est causa efficiens
compositi. Ergo Deus haberet causam efficientem. Et sic non esset
causa prima, quod supra habitum est.
5. Item. In quolibet genere tanto aliquid est nobilius quanto
simplicius: sicut in genere calidi ignis, qui non habet aliquam
frigidi permixtionem. Quod igitur est in fine nobilitatis omnium
entium, oportet esse in fine simplicitatis. Hoc autem quod est in
fine nobilitatis omnium entium, dicimus Deum, cum sit prima causa:
causa enim est nobilior effectu. Nulla igitur compositio ei accidere
potest.
6. Praeterea. In omni composito bonum non est huius vel illius
partis, sed totius,- et dico bonum secundum illam bonitatem quae est
propria totius et perfectio eius: nam partes sunt imperfectae respectu
totius: sicut partes hominis non sunt homo, partes etiam numeri
senarii non habent perfectionem senarii, et similiter partes lineae non
perveniunt ad perfectionem mensurae quae in tota linea invenitur. Si
ergo Deus est compositus, perfectio et bonitas eius propria invenitur
in toto, non autem in aliqua eius partium. Et sic non erit in eo pure
illud bonum quod est proprium ei. Non est ergo ipse primum et summum
bonum.
7. Item. Ante omnem multitudinem oportet invenire unitatem. In
omni autem composito est multitudo. Igitur oportet id quod est ante
omnia, scilicet Deum, omni compositione carere.
|
|