|
1. Inter omnia vero hominum studia sapientiae studium est
perfectius, sublimius, utilius et iucundius. Perfectius quidem,
quia inquantum homo sapientiae studium dat, intantum verae beatitudinis
iam aliquam partem habet unde sapiens dicit, beatus vir qui in
sapientia morabitur, Eccli. 14-22. Sublimius autem est quia
per ipsum homo praecipue ad divinam similitudinem accedit, quae omnia
in sapientia fecit: unde, quia similitudo causa est dilectionis,
sapientiae studium praecipue Deo per amicitiam coniungit; propter quod
Sap. 7-14 dicitur quod sapientia infinitus thesaurus est
hominibus, quo qui usi sunt, facti sunt participes amicitiae Dei.
Utilius autem est quia per ipsam sapientiam ad immortalitatis regnum
pervenitur: concupiscentia enim sapientiae deducet ad regnum
perpetuum, Sap. 6-21. Iucundius autem est quia non habet
amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed
laetitiam et gaudium, Sap. 8-16.
2. Assumpta igitur ex divina pietate fiducia sapientis officium
prosequendi, quamvis proprias vires excedat, propositum nostrae
intentionis est veritatem quam fides Catholica profitetur, pro nostro
modulo manifestare, errores eliminando contrarios: ut enim verbis
Hilarii utar, ego hoc vel praecipuum vitae meae officium debere me
Deo conscius sum, ut eum omnis sermo meus et sensus loquatur.
3. Contra singulorum autem errores difficile est procedere, propter
duo. Primo, quia non ita sunt nobis nota singulorum errantium dicta
sacrilega ut ex his quae dicunt possimus rationes assumere ad eorum
errores destruendos. Hoc enim modo usi sunt antiqui doctores in
destructionem errorum gentilium quorum positiones scire poterant quia et
ipsi gentiles fuerant, vel saltem inter gentiles conversati et in eorum
doctrinis eruditi.
4. Secundo, quia quidam eorum, ut Mahumetistae et Pagani, non
conveniunt nobiscum in auctoritate alicuius Scripturae, per quam
possint convinci, sicut contra Iudaeos disputare possumus per vetus
testamentum, contra haereticos per novum. Hi vero neutrum recipiunt.
Unde necesse est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes assentire
coguntur. Quae tamen in rebus divinis deficiens est.
5. Simul autem veritatem aliquam investigantes ostendemus qui errores
per eam excludantur: et quomodo demonstrativa veritas, fidei
Christianae religionis concordet.
|
|