|
1. Ex praemissis etiam ostenditur quod Deus non est corpus.
2. Omne enim corpus, cum sit continuum, compositum est et partes
habens. Deus autem non est compositus, ut ostensum est. Igitur
corpus non est.
3. Praeterea. Omne quantum est aliquo modo in potentia: nam
continuum est potentia divisibile in infinitum; numerus autem in
infinitum est augmentabilis. Omne autem corpus est quantum. Ergo
omne corpus est in potentia. Deus autem non est in potentia, sed
actus purus, ut ostensum est. Ergo Deus non est corpus.
4. Adhuc. Si Deus est corpus, oportet quod sit aliquod corpus
naturale: nam corpus mathematicum non est per se existens, ut
philosophus probat, eo quod dimensiones accidentia sunt. Non autem
est corpus naturale: cum sit immobilis, ut ostensum est; omne autem
corpus naturale mobile est. Deus igitur non est corpus.
5. Amplius. Omne corpus finitum est: quod tam de corpore circulari
quam de recto probatur in I caeli et mundi. Quodlibet autem corpus
finitum intellectu et imaginatione transcendere possumus. Si igitur
Deus est corpus, intellectus et imaginatio nostra aliquid maius Deo
cogitare possunt. Et sic Deus non est maior intellectu nostro. Quod
est inconveniens. Non est igitur corpus.
6. Adhuc. Cognitio intellectiva certior est quam sensitiva.
Invenitur autem aliquid subiectum sensui in rerum natura. Igitur et
intellectui. Sed secundum ordinem obiectorum est ordo potentiarum,
sicut et distinctio. Ergo super omnia sensibilia est aliquid
intelligibile in rerum natura existens. Omne autem corpus in rebus
existens est sensibile. Igitur super omnia corpora est aliquid
accipere nobilius. Si igitur Deus est corpus, non erit primum et
maximum ens.
7. Praeterea. Quolibet corpore non vivente res vivens est
nobilior. Quolibet autem corpore vivente sua vita est nobilior: cum
per hoc habeat supra alia corpora nobilitatem. Id igitur quo nihil est
nobilius, corpus non est. Hoc autem est Deus. Igitur non est
corpus.
8. Item. Inveniuntur rationes philosophorum ad idem ostendendum
procedentes ex aeternitate motus, in hunc modum. In omni motu
sempiterno oportet quod primum movens non moveatur neque per se neque
per accidens, sicut ex supra dictis patet. Corpus autem caeli movetur
circulariter motu sempiterno. Ergo primus motor eius non movetur neque
per se neque per accidens. Nullum autem corpus movet localiter nisi
moveatur: eo quod oportet movens et motum esse simul; et sic corpus
movens moveri oportet, ad hoc quod sit simul cum corpore moto. Nulla
etiam virtus in corpore movet nisi per accidens moveatur: quia, moto
corpore, movetur per accidens virtus corporis. Ergo primus motor
caeli non est corpus neque virtus in corpore. Hoc autem ad quod ultimo
reducitur motus caeli sicut ad primum movens immobile, est Deus.
Deus igitur non est corpus.
9. Adhuc. Nulla potentia infinita est potentia in magnitudine.
Potentia primi motoris est potentia infinita. Ergo non est in aliqua
magnitudine. Et sic Deus, qui est primus motor, neque est corpus
neque est virtus in corpore.
10. Prima sic probatur. Si potentia magnitudinis alicuius est
infinita, aut ergo erit magnitudinis finitae; aut infinitae.
Magnitudo infinita nulla est, ut probatur in III Physic. et in I
caeli et mundi. Magnitudinis autem finitae non est possibile esse
potentiam infinitam. Et sic in nulla magnitudine potest esse potentia
infinita.
11. Quod autem in magnitudine finita non possit esse potentia
infinita, sic probatur. Aequalem effectum quem facit potentia minor
in tempore maiori, facit potentia maior in tempore minori:
qualiscumque sit ille effectus, sive sit secundum alterationem, sive
secundum motum localem, sive secundum quemcumque alium motum. Sed
potentia infinita est maior omni potentia finita. Ergo oportet quod in
minori perficiat effectum, velocius movendo, quam potentia quaecumque
finita. Nec potest esse quod in minori quod sit tempus. Relinquitur
igitur quod hoc erit in indivisibili temporis. Et sic movere et moveri
et motus erunt in instanti. Cuius contrarium demonstratum est in VI
physicorum.
12. Quod autem non possit potentia infinita magnitudinis finitae
movere in tempore, sic iterum probatur. Sit potentia infinita quae
est a. Accipiatur pars eius quae est ab. Pars igitur ista movebit in
tempore maiori. Oportebit tamen esse aliquam proportionem huius
temporis ad tempus in quo movet tota potentia: cum utrumque tempus sit
finitum. Sint igitur haec duo tempora in decupla proportione se ad
invicem habentia: non enim quantum ad hanc rationem differt istam vel
aliam proportionem dicere. Si autem addatur ad potentiam praedictam
finitam, diminui oportebit de tempore secundum proportionem additionis
ad potentiam: cum maior potentia in minori tempore moveat. Si ergo
addatur decuplum, illa potentia movebit in tempore quod erit decima
pars temporis in quo movebat prima pars accepta infinitae potentiae,
scilicet ab. Et tamen haec potentia quae est decuplum eius, est
potentia finita: cum habeat proportionem determinatam ad potentiam
finitam. Relinquitur igitur quod in aequali tempore movet potentia
finita et infinita. Quod est impossibile. Non igitur potentia
infinita magnitudinis finitae potest movere in tempore aliquo.
13. Quod autem potentia primi motoris sit infinita, sic probatur.
Nulla potentia finita potest movere tempore infinito. Sed potentia
primi motoris movet in tempore infinito: quia motus primus est
sempiternus. Ergo potentia primi motoris est infinita. Prima sic
probatur. Si aliqua potentia finita alicuius corporis movet tempore
infinito, pars illius corporis, habens partem potentiae, movebit in
tempore minori: quia quanto aliquid est maioris potentiae, tanto in
maiori tempore motum continuare poterit; et sic pars praedicta movebit
tempore finito, maior autem pars in maiori tempore movere poterit. Et
sic semper, secundum quod addetur ad potentiam motoris, addetur ad
tempus secundum eandem proportionem. Sed additio aliquoties facta
perveniet ad quantitatem totius, vel etiam excedet. Ergo et additio
ex parte temporis perveniet ad quantitatem temporis in quo movet totum.
Tempus autem in quo totum movebat, dicebatur esse infinitum. Ergo
tempus finitum metietur tempus infinitum. Quod est impossibile.
14. Sed contra hunc processum plures sunt obiectiones.
15. Quarum una est, quia potest poni quod illud corpus quod movet
primum motum, non est divisibile: sicut patet de corpore caelesti.
Praedicta autem probatio procedit ex divisione eius.
16. Sed ad hoc dicendum quod conditionalis potest esse vera cuius
antecedens est impossibile. Et si quid est quod destruat veritatem
talis conditionalis, est impossibile: sicut, si aliquis destrueret
veritatem huius conditionalis, si homo volat, habet alas, esset
impossibile. Et secundum modum hunc intelligendus est processus
probationis praedictae. Quia haec conditionalis est vera, si corpus
caeleste dividitur, pars eius erit minoris potentiae quam totum.
Huius autem conditionalis veritas tollitur si ponatur primum movens
esse corpus, propter impossibilia quae sequuntur. Unde patet hoc esse
impossibile. Et similiter potest responderi si fiat obiectio de
augmento potentiarum finitarum. Quia non est accipere in rerum natura
potentias secundum omnem proportionem quam habet tempus ad tempus
quodcumque. Est tamen conditionalis vera, qua in praedicta probatione
indigetur.
17. Secunda obiectio est quia, etsi corpus dividitur, aliqua
virtus potest esse alicuius corporis quae non dividitur diviso corpore:
sicut anima rationalis non dividitur diviso corpore.
18. Et ad hoc est dicendum quod per processum praedictum non
probatur quod non sit Deus coniunctus corpori sicut anima rationalis
corpori humano: sed quod non est virtus in corpore sicut virtus
materialis, quae dividitur ad divisionem corporis. Unde etiam dicitur
de intellectu humano quod non est corpus neque virtus in corpore. Quod
autem Deus, non sit unitus corpori sicut anima, alterius rationis
est.
19. Tertia obiectio est quia, si cuiuslibet corporis est potentia
finita, ut in praedicto processu ostenditur; per potentiam autem
finitam non potest aliquid durare tempore infinito: sequetur quod
nullum corpus possit durare tempore infinito. Et sic corpus caeleste
de necessitate corrumpetur.
20. Ad hoc autem a quibusdam respondetur quod corpus caeleste
secundum potentiam suam potest deficere, sed perpetuitatem durationis
acquirit ab alio quod est potentiae infinitae. Et huic solutioni
videtur attestari Plato, qui de corporibus caelestibus Deum loquentem
inducit in hunc modum: natura vestra estis dissolubilia, voluntate
autem mea indissolubilia: quia voluntas mea maior est nexu vestro.
21. Hanc autem solutionem improbat Commentator, in XI Metaph.
Nam impossibile est, secundum eum, quod id quod est de se possibile
non esse, acquirat perpetuitatem essendi ab alio. Sequeretur enim
quod corruptibile mutetur in incorruptibilitatem. Quod est impossibile
secundum ipsum. Et ideo ipse in hunc modum respondet: quod in corpore
caelesti omnis potentia quae est, finita est: non tamen oportet quod
habeat omnem potentiam; est enim in corpore caelesti, secundum
Aristotelem, in VIII Metaph., potentia ad ubi, sed non ad
esse. Et sic non oportet quod insit ei potentia ad non esse.
22. Sciendum tamen quod haec responsio Commentatoris non est
sufficiens. Quia, etsi detur quod in corpore caelesti non sit
potentia quasi passiva ad esse, quae est potentia materiae, est tamen
in eo potentia quasi activa, quae est virtus essendi: cum expresse
Aristoteles dicat, in I caeli et mundi, quod caelum habet virtutem
ut sit semper.
23. Et ideo melius dicendum est quod, cum potentia dicatur ad
actum, oportet iudicare de potentia secundum modum actus. Motus autem
de sui ratione quantitatem habet et extensionem: unde duratio eius
infinita requirit quod potentia movens sit infinita. Esse autem non
habet aliquam extensionem quantitatis: praecipue in re cuius esse est
invariabile, sicut caelum. Et ideo non oportet quod virtus essendi
sit infinita in corpore finito, licet in infinitum duret: quia non
differt quod per illam virtutem aliquid duret in uno instanti vel
tempore infinito, cum esse illud invariabile non attingatur a tempore
nisi per accidens.
24. Quarta obiectio est de hoc quod non videtur esse necessarium
quod id quod movet tempore infinito, habeat potentiam infinitam, in
illis moventibus quae movendo non alterantur. Quia talis motus nihil
consumit de potentia eorum: unde non minore tempore movere possunt
postquam aliquo tempore moverunt quam ante; sicut solis virtus finita
est, et, quia in agendo eius virtus activa non minuitur, infinito
tempore potest agere in haec inferiora, secundum naturam.
25. Et ad hoc dicendum est quod corpus non movet nisi motum, ut
probatum est. Et ideo, si contingat corpus aliquod non moveri,
sequetur ipsum non movere. In omni autem quod movetur est potentia ad
opposita: quia termini motus sunt oppositi. Et ideo, quantum est de
se, omne corpus quod movetur possibile est non moveri. Et quod
possibile est non moveri, non habet de se ut perpetuo tempore
moveatur. Et sic nec quod in perpetuo tempore moveat.
26. Procedit ergo praedicta demonstratio de potentia finita corporis
finiti, quae non potest de se movere tempore infinito. Sed corpus
quod de se possibile est moveri et non moveri, movere et non movere,
acquirere potest perpetuitatem motus ab aliquo. Quod oportet esse
incorporeum. Et ideo oportet primum movens esse incorporeum. Et sic
nihil prohibet secundum naturam corpus finitum, quod acquirit ab alio
perpetuitatem in moveri, habere etiam perpetuitatem in movere: nam et
ipsum primum corpus caeleste, secundum naturam, potest perpetuo motu
inferiora corpora caelestia revolvere, secundum quod sphaera movet
sphaeram.
27. Nec est inconveniens secundum Commentatorem quod illud quod de
se est in potentia moveri et non moveri, acquirat ab alio perpetuitatem
motus, sicut ponebatur esse impossibile de perpetuitate essendi. Nam
motus est quidam defluxus a movente in mobile: et ideo potest aliquod
mobile acquirere ab alio perpetuitatem motus, quam non habet de se.
Esse autem est aliquid fixum et quietum in ente: et ideo quod de se
est in potentia ad non esse, non potest, ut ipse dicit, secundum viam
naturae acquirere ab alio perpetuitatem essendi.
28. Quinta obiectio est quod per praedictum processum non videtur
maior ratio quare non sit potentia infinita in magnitudine quam extra
magnitudinem: nam utrobique sequetur quod moveat non in tempore.
29. Et ad hoc dicendum quod finitum et infinitum in magnitudine et
tempore et motu inveniuntur secundum unam rationem, sicut probatur in
III et in VI Physic.: et ideo infinitum in uno eorum aufert
proportionem finitam in aliis. In his autem quae carent magnitudine,
non est finitum et infinitum nisi aequivoce. Unde praedictus modus
demonstrandi in talibus potentiis locum non habet.
30. Aliter autem respondetur et melius, quod caelum habet duos
motores: unum proximum, qui est finitae virtutis, et ab hoc habet
quod motus eius sit finitae velocitatis; et alium remotum, qui est
infinitae virtutis, a quo habet quod motus eius possit esse infinitae
durationis. Et sic patet quod potentia infinita quae non est in
magnitudine, potest movere corpus non immediate in tempore. Sed
potentia quae est in magnitudine oportet quod moveat immediate: cum
nullum corpus moveat nisi motum. Unde, si moveret, sequeretur quod
moveret in non tempore.
31. Potest adhuc melius dici quod potentia quae non est in
magnitudine est intellectus, et movet per voluntatem. Unde movet
secundum exigentiam mobilis, et non secundum proportionem suae
virtutis. Potentia autem quae est in magnitudine non potest movere
nisi per necessitatem naturae: quia probatum est quod intellectus non
est virtus corporea. Et sic movet de necessitate secundum proportionem
suae quantitatis. Unde sequitur, si movet, quod moveat in instanti.
32. Secundum hoc ergo, remotis praedictis obiectionibus, procedit
demonstratio Aristotelis.
33. Amplius. Nullus motus qui est a movente corporeo potest esse
continuus et regularis: eo quod movens corporale in motu locali movet
attrahendo vel expellendo; id autem quod attrahitur vel expellitur non
in eadem dispositione se habet ad moventem a principio motus usque ad
finem, cum quandoque sit propinquius, quandoque remotius; et sic
nullum corpus potest movere motum continuum et regularem. Motus autem
primus est continuus et regularis, ut probatur in VIII Physic.
Igitur movens primum motum non est corpus.
34. Item. Nullus motus qui est ad finem qui exit de potentia in
actum, potest esse perpetuus: quia, cum perventum fuerit ad actum,
motus quiescit. Si ergo motus primus est perpetuus, oportet quod sit
ad finem qui sit semper et omnibus modis in actu. Tale autem non est
aliquod corpus neque aliqua virtus in corpore: cum omnia huiusmodi sint
mobilia per se vel per accidens. Igitur finis primi motus non est
corpus neque virtus in corpore. Finis autem primi motus est primum
movens, quod movet sicut desideratum. Hoc autem est Deus. Deus
igitur neque est corpus neque virtus in corpore.
35. Quamvis autem falsum sit, secundum fidem nostram, quod motus
caeli sit perpetuus, ut infra patebit; tamen verum est quod motus ille
non deficiet neque propter impotentiam motoris, neque propter
corruptionem substantiae mobilis, cum non videatur motus caeli per
diuturnitatem temporis lentescere. Unde demonstrationes praedictae
suam efficaciam non perdunt.
36. Huic autem veritati demonstratae concordat divina auctoritas.
Dicitur enim Ioan. 4-24: spiritus est Deus, et eos qui eum
adorant, in spiritu et veritate adorare oportet. Dicitur etiam 1
Tim. 1-17: regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo.
Et Rom. 1-20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta
conspiciuntur: quae enim non visu sed intellectu conspiciuntur,
incorporea sunt.
37. Per hoc autem destruitur error primorum philosophorum
naturalium, qui non ponebant nisi causas materiales, ut ignem vel
aquam vel aliquid huiusmodi; et sic prima rerum principia corpora
dicebant, et eadem vocabant deos.
38. Inter quos etiam quidam fuerunt ponentes causas moventes
amicitiam et litem. Qui etiam propter praedictas rationes
confutantur. Nam, cum lis et amicitia sint in corporibus secundum
eos, sequetur prima principia moventia esse virtutes in corpore.
39. Ipsi etiam ponebant Deum esse compositum ex quatuor elementis
et amicitia. Per quod datur intelligi quod posuerunt Deum esse corpus
caeleste.
40. Inter antiquos autem solus Anaxagoras ad veritatem accessit,
ponens intellectum moventem omnia.
41. Hac etiam veritate redarguuntur gentiles ponentes ipsa elementa
mundi et virtutes in eis existentes deos esse, ut solem, lunam,
terram, aquam et huiusmodi, occasionem habentes ex praedictis
philosophorum erroribus.
42. Praedictis etiam rationibus excluduntur deliramenta Iudaeorum
simplicium, Tertulliani, Vadianorum sive Anthropomorphitarum
haereticorum qui Deum corporalibus lineamentis figurabant: necnon et
Manichaeorum, qui quandam infinitam lucis substantiam per infinitum
spatium distentam Deum aestimabant.
43. Quorum omnium errorum fuit occasio quod de divinis cogitantes ad
imaginationem deducebantur, per quam non potest accipi nisi corporis
similitudo. Et ideo eam in incorporeis meditandis derelinquere
oportet.
|
|