|
1. Ex praemissis autem haberi potest quod Deus est sua essentia,
quidditas seu natura.
2. In omni enim eo quod non est sua essentia sive quidditas, oportet
aliquam esse compositionem. Cum enim in unoquoque sit sua essentia,
si nihil in aliquo esset praeter eius essentiam, totum quod res est
esset eius essentia: et sic ipsum esset sua essentia. Si igitur
aliquid non esset sua essentia, oportet aliquid in eo esse praeter eius
essentiam. Et sic oportet in eo esse compositionem. Unde etiam
essentia in compositis significatur per modum partis, ut humanitas in
homine. Ostensum est autem in Deo nullam esse compositionem. Deus
igitur est sua essentia.
3. Adhuc. Solum illud videtur esse praeter essentiam vel
quidditatem rei quod non intrat definitionem ipsius: definitio enim
significat quid est res. Sola autem accidentia rei sunt quae in
definitione non cadunt. Sola igitur accidentia sunt in re aliqua
praeter essentiam eius. In Deo autem non sunt aliqua accidentia, ut
ostendetur. Nihil igitur est in eo praeter essentiam eius. Est
igitur ipse sua essentia.
4. Amplius. Formae quae de rebus subsistentibus non praedicantur,
sive in universali sive in singulari acceptis, sunt formae quae non per
se singulariter subsistunt in seipsis individuatae. Non enim dicitur
quod Socrates aut homo aut animal sit albedo, quia albedo non est per
se singulariter subsistens, sed individuatur per subiectum subsistens.
Similiter etiam formae naturales non subsistunt per se singulariter,
sed individuantur in propriis materiis: unde non dicimus quod hic
ignis, aut ignis, sit sua forma. Ipsae etiam essentiae vel
quidditates generum vel specierum individuantur per materiam signatam
huius vel illius individui, licet etiam quidditas generis vel speciei
formam includat et materiam in communi: unde non dicitur quod
Socrates, vel homo, sit humanitas. Sed divina essentia est per se
singulariter existens et in seipsa individuata: cum non sit in aliqua
materia, ut ostensum est. Divina igitur essentia praedicatur de
Deo, ut dicatur: Deus est sua essentia.
5. Praeterea. Essentia rei vel est res ipsa vel se habet ad ipsam
aliquo modo ut causa: cum res per suam essentiam speciem sortiatur.
Sed nullo modo potest esse aliquid causa Dei: cum sit primum ens, ut
ostensum est. Deus igitur est sua essentia.
6. Item. Quod non est sua essentia, se habet secundum aliquid sui
ad ipsam ut potentia ad actum. Unde et per modum formae significatur
essentia, ut puta, humanitas. Sed in Deo nulla est potentialitas,
ut supra ostensum est. Oportet igitur quod ipse sit sua essentia.
|
|