|
1. Ex hac etiam veritate de necessitate sequitur quod Deo supra eius
essentiam nihil supervenire possit, neque aliquid ei accidentaliter
inesse.
2. Ipsum enim esse non potest participare aliquid quod non sit de
essentia sua: quamvis id quod est possit aliquid aliud participare.
Nihil enim est formalius aut simplicius quam esse. Et sic ipsum esse
nihil participare potest. Divina autem substantia est ipsum esse.
Ergo nihil habet quod non sit de sua substantia. Nullum ergo accidens
ei inesse potest.
3. Amplius. Omne quod inest alicui accidentaliter, habet causam
quare insit: cum sit praeter essentiam eius cui inest. Si igitur
aliquid accidentaliter sit in Deo, oportet quod hoc sit per aliquam
causam. Aut ergo causa accidentis est ipsa divina substantia, aut
aliquid aliud. Si aliquid aliud, oportet quod illud agat in divinam
substantiam: nihil enim inducit aliquam formam, vel substantialem vel
accidentalem, in aliquo recipiente, nisi aliquo modo agendo in ipsum;
eo quod agere nihil aliud est quam facere aliquid actu, quod quidem est
per formam. Ergo Deus patietur et movebitur ab alio agente. Quod
est contra praedeterminata. Si autem ipsa divina substantia est causa
accidentis quod sibi inest; impossibile est autem quod sit causa illius
secundum quod est recipiens ipsum, quia sic idem secundum idem faceret
seipsum in actu; ergo oportet, si in Deo est aliquod accidens, quod
secundum aliud et aliud recipiat et causet accidens illud, sicut
corporalia recipiunt propria accidentia per naturam materiae et causant
per formam. Sic igitur Deus erit compositus. Cuius contrarium
superius probatum est.
4. Item. Omne subiectum accidentis comparatur ad ipsum ut potentia
ad actum: eo quod accidens quaedam forma est faciens esse actu secundum
esse accidentale. Sed in Deo nulla est potentialitas, ut supra
ostensum est. In eo igitur nullum accidens esse potest.
5. Adhuc. Cuicumque inest aliquid accidentaliter, est aliquo modo
secundum suam naturam mutabile: accidens enim de se natum est inesse et
non inesse. Si igitur Deus habet aliquid accidentaliter sibi
conveniens, sequetur quod ipse sit mutabilis. Cuius contrarium supra
demonstratum est.
6. Amplius. Cuicumque inest aliquod accidens, non est quidquid
habet in se: quia accidens non est de essentia subiecti. Sed Deus
est quidquid in se habet. In Deo igitur nullum est accidens. Media
sic probatur. Unumquodque nobilius invenitur in causa quam in
effectu. Deus autem est omnium causa. Ergo quidquid est in eo,
nobilissimo modo in eo invenitur. Perfectissime autem convenit aliquid
alicui quod est ipsummet: hoc enim perfectius est unum quam cum aliquid
alteri substantialiter unitur ut forma materiae; quae etiam unio
perfectior est quam cum aliquid accidentaliter inest. Relinquitur ergo
quod Deus sit quidquid habet.
7. Item. Substantia non dependet ab accidente: quamvis accidens
dependeat a substantia. Quod autem non dependet ab aliquo, potest
aliquando inveniri sine illo. Ergo potest aliqua substantia inveniri
sine accidente. Hoc autem praecipue videtur simplicissimae substantiae
convenire, qualis est substantia divina. Divinae igitur substantiae
omnino accidens non inest.
8. In hanc autem sententiam etiam Catholici tractatores conveniunt.
Unde Augustinus, in libro de Trin., dicit quod in Deo nullum est
accidens.
9. Ex hac autem veritate ostensa, error quorundam in lege
Sarracenorum loquentium confutatur, qui ponunt quasdam intentiones
divinae essentiae superadditas.
|
|