|
1. Ostendi etiam ex praedictis potest quod supra ipsum divinum esse
non potest aliquid superaddi quod designet ipsum designatione
essentiali, sicut designatur genus per differentias.
2. Impossibile est enim aliquid esse in actu nisi omnibus
existentibus quibus esse substantiale designatur: non enim potest esse
animal in actu quin sit animal rationale vel irrationale. Unde etiam
Platonici, ponentes ideas, non posuerunt ideas per se existentes
generum, quae designantur ad esse speciei per differentias
essentiales; sed posuerunt ideas per se existentes solarum specierum,
quae ad sui designationem non indigent essentialibus differentiis. Si
igitur divinum esse per aliquid aliud superadditum designetur
designatione essentiali, ipsum esse non erit in actu nisi illo
superaddito existente. Sed ipsum esse divinum est sua substantia, ut
ostensum est. Ergo substantia divina non potest esse in actu nisi
aliquo superveniente. Ex quo potest concludi quod non sit per se
necesse-esse. Cuius contrarium supra ostensum est.
3. Item. Omne illud quod indiget aliquo superaddito ad hoc quod
possit esse, est in potentia respectu illius. Sed divina substantia
non est aliquo modo in potentia, ut supra ostensum est. Sed sua
substantia est suum esse. Igitur esse suum non potest designari aliqua
designatione substantiali per aliquid sibi superadditum.
4. Amplius. Omne illud per quod res consequitur esse in actu et est
intrinsecum rei, vel est tota essentia rei, vel pars essentiae. Quod
autem designat aliquid designatione essentiali, facit rem esse actu et
est intrinsecum rei designatae: alias per id designari non posset
substantialiter. Ergo oportet quod sit vel ipsa essentia rei, vel
pars essentiae. Sed si aliquid superadditur ad esse divinum, hoc non
potest esse tota essentia Dei: quia iam ostensum est quod esse Dei
non est aliud ab essentia eius. Relinquitur ergo quod sit pars
essentiae divinae. Et sic Deus erit compositus ex partibus
essentialiter. Cuius contrarium supra ostensum est.
5. Item. Quod additur alicui ad designationem alicuius designatione
essentiali, non constituit eius rationem, sed solum esse in actu:
rationale enim additum animali acquirit animali esse in actu, non autem
constituit rationem animalis inquantum est animal; nam differentia non
intrat definitionem generis. Sed si in Deo addatur aliquid per quod
designetur designatione essentiali, oportet quod illud constituat ei
cui additur rationem propriae eius quidditatis seu naturae: nam quod
sic additur, acquirit rei esse in actu; hoc autem, scilicet esse in
actu, est ipsa divina essentia, ut supra ostensum est. Relinquitur
ergo quod supra divinum esse nihil possit addi quod designet ipsum
designatione essentiali, sicut differentia designat genus.
|
|