|
1. Ex his autem confutatur quorundam error qui dixerunt Deum nihil
aliud esse quam esse formale uniuscuiusque rei.
2. Nam esse hoc dividitur per esse substantiae et esse accidentis.
Divinum autem esse neque est esse substantiae neque esse accidentis,
ut probatum est. Impossibile est igitur Deum esse illud esse quo
formaliter unaquaeque res est.
3. Item. Res ad invicem non distinguuntur secundum quod habent
esse: quia in hoc omnia conveniunt. Si ergo res differunt ad
invicem, oportet quod vel ipsum esse specificetur per aliquas
differentias additas, ita quod rebus diversis sit diversum esse
secundum speciem: vel quod res differant per hoc quod ipsum esse
diversis naturis secundum speciem convenit. Sed primum horum est
impossibile: quia enti non potest fieri aliqua additio secundum modum
quo differentia additur generi, ut dictum est. Relinquitur ergo quod
res propter hoc differant quod habent diversas naturas, quibus
acquiritur esse diversimode. Esse autem divinum non advenit alii
naturae, sed est ipsa natura, ut ostensum est. Si igitur esse
divinum esset formale esse omnium, oporteret omnia simpliciter esse
unum.
4. Amplius. Principium naturaliter prius est eo cuius est
principium. Esse autem in quibusdam rebus habet aliquid quasi
principium: forma enim dicitur esse principium essendi; et similiter
agens, quod facit aliqua esse actu. Si igitur esse divinum sit esse
uniuscuiusque rei, sequetur quod Deus, qui est suum esse, habeat
aliquam causam; et sic non sit necesse-esse per se. Cuius contrarium
supra ostensum est.
5. Adhuc. Quod est commune multis, non est aliquid praeter multa
nisi sola ratione: sicut animal non est aliud praeter Socratem et
Platonem et alia animalia nisi intellectu, qui apprehendit formam
animalis expoliatam ab omnibus individuantibus et specificantibus; homo
enim est quod vere est animal; alias sequeretur quod in Socrate et
Platone essent plura animalia, scilicet ipsum animal commune, et homo
communis, et ipse Plato. Multo igitur minus et ipsum esse commune
est aliquid praeter omnes res existentes nisi in intellectu solum. Si
igitur Deus sit esse commune, Deus non erit aliqua res nisi quae sit
in intellectu tantum. Ostensum autem est supra Deum esse aliquid non
solum in intellectu, sed in rerum natura. Non est igitur Deus ipsum
esse commune omnium.
6. Item. Generatio per se loquendo est via in esse, et corruptio
via in non esse: non enim generationis terminus est forma et
corruptionis privatio, nisi quia forma facit esse et privatio non
esse; dato enim quod aliqua forma non faceret esse, non diceretur
generari quod talem formam acciperet. Si igitur Deus sit omnium rerum
esse formale, sequetur quod sit terminus generationis. Quod est
falsum: cum ipse sit aeternus, ut supra ostensum est.
7. Praeterea. Sequetur quod esse cuiuslibet rei fuerit ab aeterno.
Non igitur potest esse generatio vel corruptio. Si enim sit, oportet
quod esse praeexistens alicui rei de novo acquiratur. Aut ergo alicui
prius existenti: aut nullo modo prius existenti. Si primo modo, cum
unum sit esse omnium existentium secundum positionem praedictam,
sequetur quod res quae generari dicitur, non accipiat novum esse, sed
novum modum essendi: quod non facit generationem, sed alterationem.
Si autem nullo modo prius existebat, sequetur quod fiat ex nihilo:
quod est contra rationem generationis. Igitur haec positio omnino
generationem et corruptionem destruit. Et ideo patet eam esse
impossibilem.
8. Hunc etiam errorem sacra doctrina repellit, dum confitetur Deum
excelsum et elevatum, ut dicitur Isaiae 6-1; et eum super omnia
esse, ut Rom. 9-5 habetur. Si enim esse omnium, tunc est
aliquid omnium, non autem super omnia. Hi etiam errantes eadem
sententia procelluntur qua et idolatrae, qui incommunicabile nomen,
scilicet Dei, lignis et lapidibus imposuerunt, ut habetur Sap.
14-21. Si enim Deus est esse omnium, non magis dicetur vere
lapis est ens, quam lapis est Deus.
9. Huic autem errori quatuor sunt quae videntur praestitisse
fomentum.
10. Primum est quarundam auctoritatum intellectus perversus.
Invenitur enim a Dionysio dictum, IV cap. Cael. Hier.: esse
omnium est superessentialis divinitas. Ex quo intelligere voluerunt
ipsum esse formale omnium rerum Deum esse, non considerantes hunc
intellectum ipsis verbis consonum esse non posse. Nam si divinitas est
omnium esse formale, non erit super omnia, sed inter omnia, immo
aliquid omnium. Cum ergo divinitatem super omnia dixit, ostendit
secundum suam naturam ab omnibus distinctum et super omnia collocatum.
Ex hoc vero quod dixit quod divinitas est esse omnium, ostendit quod a
Deo in omnibus quaedam divini esse similitudo reperitur. Hunc etiam
eorum perversum intellectum alibi apertius excludens, dixit in II
cap. de Div. Nom., quod ipsius Dei neque tactus neque aliqua
commixtio est ad res alias, sicut est puncti ad lineam vel figurae
sigilli ad ceram.
11. Secundum quod eos in hunc errorem promovit, est rationis
defectus. Quia enim id quod commune est per additionem specificatur
vel individuatur, aestimaverunt divinum esse, cui nulla fit additio,
non esse aliquod esse proprium, sed esse commune omnium; non
considerantes quod id quod commune est vel universale sine additione
esse non potest, sed sine additione consideratur: non enim animal
potest esse absque rationali differentia, quamvis absque his
differentiis cogitetur. Licet etiam cogitetur universale absque
additione, non tamen absque receptibilitate additionis: nam si animali
nulla differentia addi posset, genus non esset; et similiter est de
omnibus aliis nominibus. Divinum autem esse est absque additione non
solum in cogitatione, sed etiam in rerum natura: nec solum absque
additione, sed etiam absque receptibilitate additionis. Unde ex hoc
ipso quod additionem, non recipit nec recipere potest, magis concludi
potest quod Deus non sit esse commune, sed proprium: etiam ex hoc
ipso suum esse ab omnibus aliis distinguitur quod nihil ei addi potest.
Unde Commentator in libro de causis dicit quod causa prima ex ipsa
puritate suae bonitatis ab aliis distinguitur et quodammodo
individuatur.
12. Tertium quod eos in hunc errorem induxit, est divinae
simplicitatis consideratio. Quia enim Deus in fine simplicitatis
est, aestimaverunt illud quod in ultimo resolutionis invenitur eorum
quae fiunt in nobis, Deum esse, quasi simplicissimum: non enim est
in infinitum procedere in compositione eorum quae sunt in nobis. In
hoc etiam eorum defecit ratio, dum non attenderunt id quod in nobis
simplicissimum invenitur, non tam rem completam, quam rei aliquid
esse. Deo autem simplicitas attribuitur sicut rei alicui perfectae
subsistenti.
13. Quartum etiam quod eos ad hoc inducere potuit, est modus
loquendi quo dicimus Deum in omnibus rebus esse: non intelligentes
quod non sic est in rebus quasi aliquid rei, sed sicut rei causa quae
nullo modo suo effectui deest. Non enim similiter dicimus esse formam
in corpore, et nautam in navi.
|
|