|
1. Licet autem ea quae sunt et vivunt, perfectiora sint quam ea quae
tantum sunt, Deus tamen qui non est aliud quam suum esse, est
universaliter ens perfectum. Et dico universaliter perfectum, cui non
deest alicuius generis nobilitas.
2. Omnis enim nobilitas cuiuscumque rei est sibi secundum suum esse:
nulla enim nobilitas esset homini ex sua sapientia nisi per eam sapiens
esset, et sic de aliis. Sic ergo secundum modum quo res habet esse,
est suus modus in nobilitate: nam res secundum quod suum esse
contrahitur ad aliquem specialem modum nobilitatis maiorem vel minorem,
dicitur esse secundum hoc nobilior vel minus nobilis. Igitur si
aliquid est cui competit tota virtus essendi, ei nulla nobilitatum
deesse potest quae alicui rei conveniat. Sed rei quae est suum esse,
competit esse secundum totam essendi potestatem: sicut, si esset
aliqua albedo separata, nihil ei de virtute albedinis deesse posset;
nam alicui albo aliquid de virtute albedinis deest ex defectu
recipientis albedinem, quae eam secundum modum suum recipit, et
fortasse non secundum totum posse albedinis. Deus igitur, qui est
suum esse, ut supra probatum est, habet esse secundum totam virtutem
ipsius esse. Non potest ergo carere aliqua nobilitate quae alicui rei
conveniat.
3. Sicut autem omnis nobilitas et perfectio inest rei secundum quod
est, ita omnis defectus inest ei secundum quod aliqualiter non est.
Deus autem, sicut habet esse totaliter, ita ab eo totaliter absistit
non esse: quia per modum per quem habet aliquid esse, deficit a non
esse. A Deo ergo omnis defectus absistit. Est igitur universaliter
perfectus.
4. Illa vero quae tantum sunt, non sunt imperfecta propter
imperfectionem ipsius esse absoluti: non enim ipsa habent esse secundum
suum totum posse, sed participant esse per quendam particularem modum
et imperfectissimum.
5. Item. Omne imperfectum ab aliquo perfecto necesse est ut
praecedatur: semen enim est ab animali vel a planta. Igitur primum
ens oportet esse perfectissimum. Ostensum est autem Deum esse primum
ens. Est igitur perfectissimus.
6. Amplius. Unumquodque perfectum est inquantum est actu;
imperfectum autem secundum quod est potentia cum privatione actus. Id
igitur quod nullo modo est potentia sed est actus purus, oportet
perfectissimum esse. Tale autem Deus est. Est igitur
perfectissimus.
7. Amplius. Nihil agit nisi secundum quod est in actu. Actio
igitur consequitur modum actus in agente. Impossibile est igitur
effectum qui per actionem educitur, esse in nobiliori actu quam sit
actus agentis: possibile est tamen actum effectus imperfectiorem esse
quam sit actus causae agentis, eo quod actio potest debilitari ex parte
eius in quod terminatur. In genere autem causae efficientis fit
reductio ad unam primam quae Deus dicitur, ut ex dictis patet, a quo
sunt omnes res, ut in sequentibus ostendetur. Oportet igitur quicquid
actu est in quacumque re alia, inveniri in Deo multo eminentius quam
sit in re illa, non autem e converso. Est igitur Deus
perfectissimus.
8. Item. In unoquoque genere est aliquid perfectissimum in genere
illo, ad quod omnia quae sunt illius generis mensurantur: quia ex eo
unumquodque ostenditur magis vel minus perfectum esse, quod ad mensuram
sui generis magis vel minus appropinquat; sicut album dicitur esse
mensura in omnibus coloribus, et virtuosus inter omnes homines. Id
autem quod est mensura omnium entium non potest esse aliud quam Deus,
qui est suum esse. Ipsi igitur nulla deest perfectionum quae aliquibus
rebus conveniat: alias non esset omnium communis mensura.
9. Hinc est quod, cum quaereret Moyses divinam videre faciem seu
gloriam, responsum est ei a domino, ego ostendam tibi omne bonum, ut
habetur Exod. 33-19, per hoc dans intelligere in se omnis
bonitatis plenitudinem esse. Dionysius etiam, in V cap. de Div.
Nom. dicit: Deus non quodam modo est existens, sed simpliciter et
incircumscriptive totum esse in seipso accepit et praeaccepit.
Sciendum tamen est quod perfectio Deo convenienter attribui non potest
si nominis significatio quantum ad sui originem attendatur: quod enim
factum non est, nec perfectum posse dici videtur. Sed quia omne quod
fit, de potentia in actum deductum est et de non esse in esse quando
factum est, tunc recte perfectum esse dicitur, quasi totaliter
factum, quando potentia totaliter est ad actum reducta, ut nihil de
non esse retineat, sed habeat esse completum. Per quandam igitur
nominis extensionem perfectum dicitur non solum quod fiendo pervenit ad
actum completum, sed id etiam quod est in actu completo absque omni
factione. Et sic Deum perfectum esse dicimus, secundum illud
Matth. 5-48: estote perfecti sicut et pater vester caelestis
perfectus est.
|
|