|
1. Ex hoc autem quomodo in rebus possit similitudo ad Deum inveniri
vel non possit, considerari potest.
2. Effectus enim a suis causis deficientes non conveniunt cum eis in
nomine et ratione, necesse est tamen aliquam inter ea similitudinem
inveniri: de natura enim actionis est ut agens sibi simile agat cum
unumquodque agat secundum quod actu est. Unde forma effectus in causa
excedente invenitur quidem aliqualiter, sed secundum alium modum et
aliam rationem, ratione cuius causa aequivoca dicitur. Sol enim in
corporibus inferioribus calorem causat agendo secundum quod actu est;
unde oportet quod calor a sole generatus aliqualem similitudinem
obtineat ad virtutem activam solis, per quam calor in istis
inferioribus causatur, ratione cuius sol calidus dicitur, quamvis non
una ratione. Et sic sol omnibus illis similis aliqualiter dicitur in
quibus suos effectus efficaciter inducit: a quibus tamen rursus omnibus
dissimilis est, inquantum huiusmodi effectus non eodem modo possident
calorem et huiusmodi quo in sole invenitur. Ita etiam et Deus omnes
perfectiones rebus tribuit, ac per hoc cum omnibus similitudinem habet
et dissimilitudinem simul.
3. Et inde est quod sacra Scriptura aliquando similitudinem inter
eum et creaturam commemorat, ut cum dicitur Gen. 1-26: faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram; aliquando similitudo
negatur, secundum illud Isaiae 40-18: cui ergo similem fecistis
Deum, aut quam imaginem ponetis ei? Et in Psalmo: Deus, quis
similis erit tibi?
4. Huic autem rationi Dionysius concordat, qui in IX cap. de
Div. Nom. dicit: eadem similia sunt Deo et dissimilia: similia
quidem, secundum imitationem eius qui non est perfecte imitabilis,
qualem in eis contingit esse; dissimilia autem, secundum quod causata
habent minus suis causis.
5. Secundum tamen hanc similitudinem convenientius dicitur Deo
creatura similis quam e converso. Simile enim alicui dicitur quod eius
possidet qualitatem vel formam. Quia igitur id quod in Deo perfecte
est, in rebus aliis per quandam deficientem participationem invenitur,
illud secundum quod similitudo attenditur, Dei quidem simpliciter
est, non autem creaturae. Et sic creatura habet quod Dei est: unde
et Deo recte similis dicitur. Non autem sic potest dici Deum habere
quod creaturae est. Unde nec convenienter dicitur Deum creaturae
similem esse: sicut nec hominem dicimus suae imagini esse similem, cui
tamen sua imago recte similis enuntiatur.
6. Multo etiam minus proprie dicitur quod Deus creaturae similetur.
Nam assimilatio motum ad similitudinem dicit et sic competit et quod ab
alio accipit unde simile sit. Creatura autem accipit a Deo unde ei
sit similis: non autem e converso. Non igitur Deus creaturae
assimilatur, sed magis e converso.
|
|