|
1. Quia vero non omnis veritatis manifestandae modus est idem;
disciplinati autem hominis est tantum de unoquoque fidem capere
tentare, quantum natura rei permittit, ut a philosopho, optime dictum
Boetius introducit, necesse est prius ostendere quis modus sit
possibilis ad veritatem propositam manifestandam.
2. Est autem in his quae de Deo confitemur duplex veritatis modus.
Quaedam namque vera sunt de Deo quae omnem facultatem humanae rationis
excedunt, ut Deum esse trinum et unum. Quaedam vero sunt ad quae
etiam ratio naturalis pertingere potest, sicut est Deum esse, Deum
esse unum, et alia huiusmodi; quae etiam philosophi demonstrative de
Deo probaverunt, ducti naturalis lumine rationis.
3. Quod autem sint aliqua intelligibilium divinorum quae humanae
rationis penitus excedant ingenium, evidentissime apparet.
4. Cum enim principium totius scientiae quam de aliqua re ratio
percipit, sit intellectus substantiae ipsius, eo quod, secundum
doctrinam philosophi demonstrationis principium est quod quid est;
oportet quod secundum modum quo substantia rei intelligitur, sit modus
eorum quae de re illa cognoscuntur. Unde si intellectus humanus,
alicuius rei substantiam comprehendit, puta lapidis vel trianguli,
nullum intelligibilium illius rei facultatem humanae rationis excedet.
Quod quidem nobis circa Deum non accidit. Nam ad substantiam ipsius
capiendam intellectus humanus naturali virtute pertingere non potest:
cum intellectus nostri, secundum modum praesentis vitae, cognitio a
sensu incipiat; et ideo ea quae in sensu non cadunt, non possunt
humano intellectu capi, nisi quatenus ex sensibilibus earum cognitio
colligitur. Sensibilia autem ad hoc ducere intellectum nostrum non
possunt ut in eis divina substantia videatur quid sit: cum sint
effectus causae virtutem non aequantes. Ducitur tamen ex sensibilibus
intellectus noster in divinam cognitionem ut cognoscat de Deo quia
est, et alia huiusmodi quae oportet attribui primo principio. Sunt
igitur quaedam intelligibilium divinorum quae humanae rationi sunt
pervia; quaedam vero quae omnino vim humanae rationis excedunt.
5. Adhuc ex intellectuum gradibus idem facile est videre. Duorum
enim quorum unus alio rem aliquam intellectu subtilius intuetur, ille
cuius intellectus est elevatior, multa intelligit quae alius omnino
capere non potest: sicut patet in rustico, qui nullo modo philosophiae
subtiles considerationes capere potest. Intellectus autem Angeli plus
excedit intellectum humanum quam intellectus optimi philosophi
intellectum rudissimi idiotae: quia haec distantia inter speciei
humanae limites continetur, quos angelicus intellectus excedit.
Cognoscit quidem Angelus Deum ex nobiliori effectu quam homo: quanto
ipsa substantia Angeli, per quam in Dei cognitionem ducitur naturali
cognitione, est dignior rebus sensibilibus et etiam ipsa anima, per
quam intellectus humanus in Dei cognitionem ascendit. Multoque
amplius intellectus divinus excedit angelicum quam angelicus humanum.
Ipse enim intellectus divinus sua capacitate substantiam suam
adaequat, et ideo perfecte de se intelligit quid est, et omnia
cognoscit quae de ipso intelligibilia sunt: non autem naturali
cognitione Angelus de Deo cognoscit quid est, quia et ipsa substantia
Angeli, per quam in Dei cognitionem ducitur, est effectus causae
virtutem non adaequans. Unde non omnia quae in seipso Deus
intelligit, Angelus naturali cognitione capere potest: nec ad omnia
quae Angelus sua naturali virtute intelligit, humana ratio sufficit
capienda. Sicut igitur maximae amentiae esset idiota qui ea quae a
philosopho proponuntur falsa esse assereret propter hoc quod ea capere
non potest, ita, et multo amplius, nimiae stultitiae est homo si ea
quae divinitus Angelorum ministerio revelantur falsa esse suspicatur ex
hoc quod ratione investigari non possunt.
6. Adhuc idem manifeste apparet ex defectu quem in rebus cognoscendis
quotidie experimur. Rerum enim sensibilium plurimas proprietates
ignoramus, earumque proprietatum quas sensu apprehendimus rationes
perfecte in pluribus invenire non possumus. Multo igitur amplius
illius excellentissimae substantiae omnia intelligibilia humana ratio
investigare non sufficit.
7. Huic etiam consonat dictum philosophi, qui in II Metaphys.
asserit quod intellectus noster se habet ad prima entium, quae sunt
manifestissima in natura, sicut oculus vespertilionis ad solem. Huic
etiam veritati sacra Scriptura testimonium perhibet. Dicitur enim
Iob 11-7: forsitan vestigia Dei comprehendes, et omnipotentem
usque ad perfectum reperies? Et 36-26: ecce, Deus magnus,
vincens scientiam nostram. Et 1 Cor. 13-9: ex parte
cognoscimus.
8. Non igitur omne quod de Deo dicitur, quamvis ratione investigari
non possit, statim quasi falsum abiiciendum est, ut Manichaei et
plures infidelium putaverunt.
|
|