|
1. Ex his etiam considerari potest quid de Deo dici vel non dici
possit, quidve de eo tantum dicatur, quid etiam de eo simul et aliis
rebus.
2. Quia enim omnem perfectionem creaturae est in Deo invenire sed
per alium modum eminentiorem, quaecumque nomina absolute perfectionem
absque defectu designant, de Deo praedicantur et de aliis rebus:
sicut est bonitas, sapientia, esse, et alia huiusmodi. Quodcumque
vero nomen huiusmodi perfectiones exprimit cum modo proprio creaturis,
de Deo dici non potest nisi per similitudinem et metaphoram, per quam
quae sunt unius rei alteri solent adaptari, sicut aliquis homo dicitur
lapis propter duritiam intellectus. Huiusmodi autem sunt omnia nomina
imposita ad designandum speciem rei creatae, sicut homo et lapis: nam
cuilibet speciei debetur proprius modus perfectionis et esse.
Similiter etiam quaecumque nomina proprietates rerum designant quae ex
propriis principiis specierum causatur. Unde de Deo dici non possunt
nisi metaphorice. Quae vero huiusmodi perfectiones exprimunt cum
supereminentiae modo quo Deo conveniunt, de solo Deo dicuntur: sicut
summum bonum, primum ens, et alia huiusmodi.
3. Dico autem aliqua praedictorum nominum perfectionem absque defectu
importare, quantum ad illud ad quod significandum nomen fuit
impositum: quantum enim ad modum significandi, omne nomen cum defectu
est. Nam nomine res exprimimus eo modo quo intellectu concipimus.
Intellectus autem noster, ex sensibus cognoscendi initium sumens,
illum modum non transcendit qui in rebus sensibilibus invenitur, in
quibus aliud est forma et habens formam, propter formae et materiae
compositionem. Forma vero in his rebus invenitur quidem simplex, sed
imperfecta, utpote non subsistens: habens autem formam invenitur
quidem subsistens, sed non simplex, immo concretionem habens. Unde
intellectus noster, quidquid significat ut subsistens, significat in
concretione: quod vero ut simplex, significat non ut quod est, sed ut
quo est. Et sic in omni nomine a nobis dicto, quantum ad modum
significandi, imperfectio invenitur, quae Deo non competit, quamvis
res significata aliquo eminenti modo Deo conveniat: ut patet in nomine
bonitatis et boni; nam bonitas significat ut non subsistens, bonum
autem ut concretum. Et quantum ad hoc nullum nomen Deo convenienter
aptatur, sed solum quantum ad id ad quod significandum nomen
imponitur. Possunt igitur, ut Dionysius docet, huiusmodi nomina et
affirmari de Deo et negari: affirmari quidem, propter nominis
rationem; negari vero, propter significandi modum.
4. Modus autem supereminentiae quo in Deo dictae perfectiones
inveniuntur, per nomina a nobis imposita significari non potest nisi
vel per negationem, sicut cum dicimus Deum aeternum vel infinitum;
vel etiam per relationem ipsius ad alia, ut cum dicitur prima causa,
vel summum bonum. Non enim de Deo capere possumus quid est, sed quid
non est, et qualiter alia se habeant ad ipsum, ut ex supra dictis
patet.
|
|