|
1. Ex praedictis etiam videri potest quod divina perfectio et plura
nomina dicta de Deo ipsius simplicitati non repugnant.
2. Sic enim omnes perfectiones in rebus aliis inventas Deo attribui
diximus sicut effectus in suis causis aequivocis inveniuntur. Qui
quidem effectus in suis causis sunt virtute, ut calor in sole. Virtus
autem huiusmodi nisi aliqualiter esset de genere caloris, sol per eam
agens non sibi simile generaret. Ex hac igitur virtute sol calidus
dicitur, non solum quia calorem facit, sed quia virtus per quam hoc
facit, est aliquid conforme calori. Per eandem autem virtutem per
quam sol facit calorem, facit et multos alios effectus in inferioribus
corporibus, utpote siccitatem. Et sic calor et siccitas, quae in
igne sunt qualitates diversae, soli attribuuntur per unam virtutem.
Ita et omnium perfectiones, quae rebus aliis secundum diversas formas
conveniunt, Deo secundum unam eius virtutem attribui est necesse.
Quae item virtus non est aliud a sua essentia: cum ei nihil accidere
possit, ut probatum est. Sic igitur sapiens Deus dicitur non solum
secundum hoc quod sapientiam efficit, sed quia, secundum quod
sapientes sumus, virtutem eius, qua sapientes nos facit, aliquatenus
imitamur. Non autem dicitur lapis, quamvis lapides fecerit, quia in
nomine lapidis intelligitur modus determinatus essendi, secundum quem
lapis a Deo distinguitur. Imitatur autem lapis Deum ut causam
secundum esse, secundum bonitatem, et alia huiusmodi, sicut et aliae
creaturae.
3. Huius autem simile inveniri potest in potentiis cognoscitivis et
in virtutibus operativis humanis. Intellectus enim unica virtute
cognoscit omnia quae pars sensitiva diversis potentiis apprehendit, et
etiam alia multa. Intellectus etiam, quanto fuerit altior, tanto
aliquo uno plura cognoscere potest, ad quae cognoscenda intellectus
inferior non pertingit nisi per multa. Potestas etiam regia ad omnia
illa extenditur ad quae diversae sub ipso potestates ordinem habent.
Sic igitur et Deus per unum simplex suum esse omnimodam perfectionem
possidet, quam res aliae, immo multo minorem, per quaedam diversa
consequuntur.
4. Ex quo patet necessitas plura nomina Deo dandi. Quia enim eum
non possumus cognoscere naturaliter nisi ex effectibus deveniendo in
ipsum, oportet quod nomina quibus perfectionem ipsius significamus,
diversa sint, sicut et perfectiones in rebus inveniuntur diversae. Si
autem ipsam essentiam prout est possemus intelligere et ei nomen
proprium adaptare, uno nomine tantum eam exprimeremus. Quod
promittitur his qui eum per essentiam videbunt, Zach. ult.: in die
illa erit dominus unus et nomen eius unum.
|
|