|
1. Ex his autem patet quod nihil de Deo et rebus aliis potest
univoce praedicari.
2. Nam effectus qui non recipit formam secundum speciem similem ei
per quam agens agit, nomen ab illa forma sumptum secundum univocam
praedicationem recipere non potest: non enim univoce dicitur calidus
ignis a sole generatus, et sol. Rerum quarum Deus est causa, formae
ad speciem divinae virtutis non perveniunt: cum divisim et
particulariter recipiant quod in Deo simpliciter et universaliter
invenitur. Patet igitur quod de Deo et rebus aliis nihil univoce dici
potest.
3. Amplius. Si aliquis effectus ad speciem causae pertingat,
praedicationem nominis univoce non consequetur nisi secundum eundem
essendi modum eandem specie formam suscipiat: non enim univoce dicitur
domus quae est in arte, et in materia, propter hoc quod forma domus
habet esse dissimile utrobique. Res autem aliae, etiam si omnino
similem formam consequerentur, non tamen consequuntur secundum eundem
modum essendi: nam nihil est in Deo quod non sit ipsum esse divinum,
ut ex dictis patet, quod in aliis rebus non accidit. Impossibile est
igitur aliquid univoce de Deo et rebus aliis praedicari.
4. Adhuc. Omne quod de pluribus univoce praedicatur, vel est
genus, vel species, vel differentia, vel accidens aut proprium. De
Deo autem nihil praedicatur ut genus nec ut differentia, ut supra
ostensum est; et sic nec ut definitio, nec etiam ut species, quae ex
genere et differentia constituitur. Nec aliquid ei accidere potest,
ut supra demonstratum est: et ita nihil de eo praedicatur neque ut
accidens neque ut proprium; nam proprium de genere accidentium est.
Relinquitur igitur nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicari.
5. Item. Quod univoce de pluribus praedicatur, utroque illorum ad
minus secundum intellectum simplicius est. Deo autem neque secundum
rem neque secundum intellectum potest esse aliquid simplicius. Nihil
igitur univoce de Deo et rebus aliis praedicatur.
6. Amplius. Omne quod de pluribus praedicatur univoce, secundum
participationem cuilibet eorum convenit de quo praedicatur: nam species
participare dicitur genus, et individuum speciem. De Deo autem nihil
dicitur per participationem: nam omne quod participatur determinatur ad
modum participati, et sic partialiter habetur et non secundum omnem
perfectionis modum. Oportet igitur nihil de Deo et rebus aliis
univoce praedicari.
7. Adhuc. Quod praedicatur de aliquibus secundum prius et
posterius, certum est univoce non praedicari: nam prius in definitione
posterioris includitur: sicut substantia in definitione accidentis
secundum quod est ens. Si igitur diceretur univoce ens de substantia
et accidente, oporteret quod substantia etiam poneretur in definitione
entis secundum quod de substantia praedicatur. Quod patet esse
impossibile. Nihil autem de Deo et rebus aliis praedicatur eodem
ordine, sed secundum prius et posterius: cum de Deo omnia
praedicentur essentialiter, dicitur enim ens quasi ipsa essentia, et
bonus quasi ipsa bonitas; de aliis autem praedicationes fiunt per
participationem, sicut Socrates dicitur homo non quia sit ipsa
humanitas, sed humanitatem habens. Impossibile est igitur aliquid de
Deo et rebus aliis univoce dici.
|
|