|
1. Ex praemissis etiam patet quod non quicquid de Deo et rebus aliis
praedicatur, secundum puram aequivocationem dicitur, sicut ea quae
sunt a casu aequivoca.
2. Nam in his quae sunt a casu aequivoca, nullus ordo aut respectus
attenditur unius ad alterum, sed omnino per accidens est quod unum
nomen diversis rebus attribuitur: non enim nomen impositum uni
significat ipsum habere ordinem ad aliud. Sic autem non est de
nominibus quae de Deo dicuntur et creaturis. Consideratur enim in
huiusmodi nominum communitate ordo causae et causati, ut ex dictis
patet. Non igitur secundum puram aequivocationem aliquid de Deo et
rebus aliis praedicatur.
3. Amplius. Ubi est pura aequivocatio, nulla similitudo in rebus
attenditur, sed solum unitas nominis. Rerum autem ad Deum est
aliquis modus similitudinis, ut ex supra dictis patet. Relinquitur
igitur quod non dicuntur de Deo secundum puram aequivocationem.
4. Item. Quando unum de pluribus secundum puram aequivocationem
praedicatur, ex uno eorum non possumus duci in cognitionem alterius:
nam cognitio rerum non dependet ex vocibus, sed ex nominum ratione.
Ex his autem quae in rebus aliis inveniuntur in divinorum cognitionem
pervenimus, ut ex dictis patet. Non igitur secundum puram
aequivocationem dicuntur huiusmodi de Deo et aliis rebus.
5. Adhuc. Aequivocatio nominis processum argumentationis impedit.
Si igitur nihil diceretur de Deo et creaturis nisi pure aequivoce,
nulla argumentatio fieri posset procedendo de creaturis ad Deum.
Cuius contrarium patet ex omnibus loquentibus de divinis.
6. Amplius. Frustra aliquod nomen de aliquo praedicatur nisi per
illud nomen aliquid de eo intelligamus. Sed si nomina dicuntur de Deo
et creaturis omnino aequivoce, nihil per illa nomina de Deo
intelligimus: cum significationes illorum nominum notae sint nobis
solum secundum quod de creaturis dicuntur. Frustra igitur diceretur
aut probaretur de Deo quod Deus est ens, bonus, vel si quid aliud
huiusmodi est.
7. Si autem dicatur quod per huiusmodi nomina solum de Deo
cognoscimus quid non est, ut scilicet ea ratione dicatur vivens quia
non est de genere rerum inanimatarum et sic de aliis; ad minus
oportebit quod vivum de Deo et creaturis dictum conveniat in negatione
inanimati. Et sic non erit pure aequivocum.
|
|