|
1. Sic igitur ex dictis relinquitur quod ea quae de Deo et rebus
aliis dicuntur, praedicantur neque univoce neque aequivoce, sed
analogice: hoc est, secundum ordinem vel respectum ad aliquid unum.
Quod quidem dupliciter contingit: uno modo, secundum quod multa
habent respectum ad aliquid unum: sicut secundum respectum ad unam
sanitatem animal dicitur sanum ut eius subiectum, medicina ut eius
effectivum, cibus ut conservativum, urina ut signum. Alio modo,
secundum quod duorum attenditur ordo vel respectus, non ad aliquid
alterum, sed ad unum ipsorum: sicut ens de substantia et accidente
dicitur secundum quod accidens ad substantiam respectum habet, non quod
substantia et accidens ad aliquid tertium referantur. Huiusmodi igitur
nomina de Deo et rebus aliis non dicuntur analogice secundum primum
modum, oporteret enim aliquid Deo ponere prius: sed modo secundo.
2. In huiusmodi autem analogica praedicatione ordo attenditur idem
secundum nomen et secundum rem quandoque, quandoque vero non idem.
Nam ordo nominis sequitur ordinem cognitionis: quia est signum
intelligibilis conceptionis. Quando igitur id quod est prius secundum
rem, invenitur etiam cognitione prius, idem invenitur prius et
secundum nominis rationem et secundum rei naturam: sicut substantia est
prior accidente et natura, inquantum substantia est causa accidentis;
et cognitione, inquantum substantia in definitione accidentis ponitur.
Et ideo ens dicitur prius de substantia quam de accidente et secundum
rei naturam et secundum nominis rationem. Quando vero id quod est
prius secundum naturam, est posterius secundum cognitionem, tunc in
analogicis non est idem ordo secundum rem et secundum nominis rationem:
sicut virtus sanandi quae est in sanativis, prior est naturaliter
sanitate quae est in animali, sicut causa effectu; sed quia hanc
virtutem per effectum cognoscimus, ideo etiam ex effectu nominamus.
Et inde est quod sanativum est prius ordine rei, sed animal dicitur
per prius sanum secundum nominis rationem. Sic igitur, quia ex rebus
aliis in Dei cognitionem pervenimus, res nominum de Deo et rebus
aliis dictorum per prius est in Deo secundum suum modum, sed ratio
nominis per posterius. Unde et nominari dicitur a suis causatis.
|
|